Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.130 » Pag 379 - 380

9.130
379
380

379
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense iulio decima indictione. Dum coram presentia
domni Leonis reverentissimi abbatis monasterio Sancte et
individue Trinitatis, quod conditum est foris hanc Salernitanam
civitatem in loco Mitiliano, essem ego Petrus iudex, Iohannes
monachus qui non in aliquo monasterio sub quolibet abbate
regulariter vibet, filius quondam Constantini Atrianensis
qui Ioncatella dictus est, in eadem accedens presentia, sicut
ei congruum fuit, sua voluntate, per convenientiam, per
hanc cartulam, pro salutis sue anime optulit Domino et in eodem
monasterio integram terram cum arbusto quam ei habere
pertinet foris hanc predictam civitatem in loco Forma pertinentie
Nucerie, quam dixit esse per fines et mensuras iusto
passu hominis mensuratas: a parte meridiei fine media
aqua que decurrit ab ipsa Forma et passus centum quadraginta
380
quinque; a parte orientis fine media sepes et intro
eam iuxta ipsam sepem mensurati passus quinquaginta
octo; a parte septemtrionis et passus centum sexaginta
duo; a parte occidentis et passus quadraginta octo, cum
omnibus que intro eam sunt cunctisque suis pertinentiis et
cum vice de via sua. ea ratione ut integrum illud, quod ipse
Iohannes monachus Domino et in suprascripto monasterio ut
dictum est optulit, semper sit in potestate eiusdem domni
abbatis et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii,
et liceat ipsum domnum abbatem et suos successores
et pars eiusdem monasterii de eo facere quod voluerint. et
per convenientiam ipse Iohannes monachus pro parte suprascripti
monasterii guadiam dedit Iohanni eiusdem monasterii
monacho et ei fideiussorem pro ipsius monasterii parte posuit
Sergium qui dicitur de Penta filium quondam Landolfi,
et per ipsam guadiam ipse Iohannes monachus qui Ioncatella
dicitur obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi
domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti
monasterii integrum illud quod Domino et in suprascripto
monasterii ut dictum est optulit ab omnibus hominibus et
partibus; et tribuit licentiam ut, quando ipse domnus abbas
et suos successores et pars eiusdem monasterii voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum
omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et
si sicut superius scriptum est ipse Iohannes monachus qui
Ioncatella dictus est et suos heredes ipsi domno abbati
et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii non
adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per convenientiam et per
ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere
ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti
monasterii centum auri solidos constantinatos et sicut
superius scriptum est adimplere. hec suprascripta fecit
ipse Iohannes monachus per licentiam suprascripti domni
abbatis et pro parte suprascripti monasterii coram mea presentia,
dum ydonei interessent homines. Et taliter tibi Iohanni
notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Petrus notarius me subscripsi. S.
Torna all'inizio