|  | 
 + In nomine domini quartodecimo anno principatus nostri iohanni et octabo anno principatus
 domni guaimarii gloriosi principibus, mense ianuarius decima indictione. ante me
 adenolfus comes et iudex iusta legem et consuetudo romanorum coniunserunt se ad combenientia
 iohannes atrianense filius ursi de dumeti, et mulier nomine grusu uxor sua filia sergi.
 
 et mulieres nomina earum grusu et blacta sorores ipsius iohanni et filie supradicti ursi,
 propter rebus et causam que fuit ipsius ursi. unde ipse sorores dicebant, ut rebus et causam
 que fuit ipsius genitori sui, eorum exet pertinentem tertiam partem per suis rationibus per
 datum ipsius ursi, et ipsa grusu uxor ipsius iohanni querebat ab ipso biro suo recolligere
 sexaginta solidos, quod dicebant pro dotis tam de auro quam et de adpretiatum datum aberet
 ipsius biri sui, quando eam sibi uxorem sociabit. set, dum inter se combenientibus ipse
 sorores, tamen ipsa grusu per consensum leoni atrianensi filii petri viro suo, unanimiter ipsi
 vir et uxor manifestaberunt ipsorum iohanni et ad predicta uxor eius de inclita rebus illa
 que fuit ipsius ursi de locum beteri, de quantum ipsius ursi fuit pertinentem abere da biam que
 dexscendit ad mare in subto usque flubio de ipso locum beteri, ut nullo modum cum ipse
 iohannes vel cum ipsa grusu uxor eius vel cum illorum eredes exinde causare aut contendere
 non potere per nulla ratione; et ipse iohannes per combenientia pro ipse dotis, quod ipsa uxor
 sua ab eum recolligere quesit, inclita rebus ipsa remisit et tradidit ad potestate de ipsa uxore
 sua; quam et tradidit ipsius uxori sue inclita terra cum casa frabita solarata, quod dicebat
 ipse iohannes de sua causa frabicasset in ipsa terra, que fuit ipsius uxoris sue, de ipse dotis.
 hec bero rebus et casa ipse iohannes ipsius uxoris sue pro inclita ipse dote tradidit, ad securiter
 et firmiter ipsa uxor sua et eius eredes illut abendum et faciendum inde quod boluerint;
 et ipsa grusu manifestabit, ut amplius de ipsa dote sua ipsius iohanni vel ad eius eredes non
 querat tollere vel abere. de alia rebus et causam pertinentem ipsius iohanni combenit inter
 illis. ut ipsi vir et uxor aberent illut diebus bite sue ad: frudiandum nomine, in casis sue residendum,
 et rebus ipsa frudiandum, et de ipso frudium faciendum quod boluerit: post amborum
 viri et uxoris obitum inclite terris et casis et omnis rebus et causam ipsius iohanni stabile et
 mobile, de quantum eidem iohanni pertinentem est abere per qualecumque rationem, inclitum
 illut perbenirent ad potestatem de ipse sororis sue vel die illorum eres cum omnis monimen inde
 continentem, ad faciendum inde omnia quod boluerit: sceptuaberunt inde serbos et ancillas,
 ut illos irent liberi apsoluti, et iusta eandem legem et consuetudo sue romanorum per partes
 obligaberunt se et suis eredibus omni tempore permanendum in suprascripta combenientia. et
 si taliter in suprascripta firmiter non permanserint et aliquit, de quomodo superius legitur,
 quesierint remobere aut contrare, et quodcumque causationes inde preposuerit, illa pars, que talia
 hasserit, obligabit se et suos eredes componere illa pars, que in suprascripta firmiter permanere
 boluerit, quinquaginta auri solidos costantinos, et in suprascripta omni tempore firmiter
 permanerent. tamen ipse iohannes et ipsa uxor sua a presentis illut tradiderunt ipsius sorori
 et congnate sue in illo ordine qui supra diximus, et per iamdicta obligata pena. et taliter
 scribere fecimus te radoaldus notarius.
 + ego qui supra adenolfus.
 |  |