26
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Jhesu Christi: Imperante
domino nostro alexio magno imperatore anno tricesimo septimo sed et
iohannes porfilogenito magno imperatore eius filio anno vicesimo sexto:
die quinta mensis septembrii. indictione undecima neapoli: Combenit itaque
cum domini auxilio et bona fraternitatis ordine inter nos videlicet iohannes
clerico qui nominatur inferno et gregorio uterinis germanis filiis
quondam domini gregorii qui iterum inferno vocabat et quedam domina
anna honesta femina iugalium personarum et inter te videlicet domino
stephano qui nominatur inferno uterino germano nostro: sed nos et tu
autem una cum consensu et voluntate de memorata domina anna honesta
femina genitrice nostra: et dibisimus inter nobis in tertia parte integra
domu nostra que nobis et tibi pertinet per memorato quondam genitori
nostro et tuo posita vero intus anc civitatem neapolis iusta platea publici
seum et iusta caput de alia platea publici qui badit at pretorium istius
civitatis at nilo: de qua exinde tetigit in ista portione secunda te videlicet
memorato domino stephano qui nominatur inferno da nobis videlicet memorato
iohannes clerico et iam dicto gregorio uterinis germanis tuis. idest
portio de integra inferiora cellarei ipsius domui nostre qui est constituta
subtus superiora ipsius domui nostre unde portio inferius ic tetigere debet:
et coheret at ista portio que ex ipsa inferiora cellarii nostri ic tetigit a
parte orientis est ex parte de illa inferiora cellarei que memorato genitori
nostro reliquit at stephano et at gemma uterinis germanis defisi nostri
naturali memorati quondam genitori nostri sicuti inter se paries communis
exfinat et a parte occidentis est memorata platea publici qui badit
at pretorium istius civitatis ut inter se pariens exfinat in quo habet fenestre
per qua ibidem lumen ingredit et a parte meridiana est alia inferiora
cellarei nostri unde portio inferius ic tetigere debet ut inter se pariens exfinat
in quo habet regia propria istius portionis pro ingrediendum da una in
alia et a parte septemtrionis est reliquum ex ipsa inferiora nostra qui est
27
per mensura de longitudine a memorata parte orientis et occidentis ana
passi quodtuor qui tetigit in portione prima sicuti inter ista portione et
memorata portione prima signate gruccis exfinat. et qualiter ipse signate
et iamdicta mensure de memorati passi directum monstrat taliter da presentis
ista partio cum ipsa partione prima inter se claudere et serrare debet
da terra usque at ipsa superiora desuper se cum quo inter partes combenerit
at omni communi expendio et in ipsa clusa que ibidem venerit
facta nulla aperturia fiat per nullum modum: quamque tetigit ic in ista
secunda portione et portio de memorata alia inferiora cellarii nostri qui est
constituta subtus alia superiora ipsius domui nostre unde portio iterum inferius
ic tetigere debet: et coheret at ista portio que ex ipsa inferiora nostra
ic tetigit a parte meridiana est curte nostra que commune reliquimus
abere intus ista portione et portione tertia quomodo inferius declaramus ut
inter se paries exfinat in quo abet ex parte de regia que ic tetigit quoque
exinde in ista portione introitum abendum: etiam et si ista portio
ipsu ex parte de memorata regia que ic tetigit atlargare voluerit in da
memorata parte occidentis licentia abeas et a parte septentrionis est ex
parte de ipsa que ex ipsa inferiora nostra superius ic tetigit ut inter
se memoratum parietem exfinat in qua est memorata regia propria istius
portionis qui ingredit da una in alia et a parte occidentis est memorata
platea publici qui badit at pretorium istius civitatis ut inter se pariens
exfinat de qua reliqua ex ipsa inferiora nostra qui est a parte orientis
qui est per mensura de longitudine a parte meridei et septemtrionis ana
passi duos et palmi quinque et medium palmu minus uncia una et media
qui tetigit in memorata portione tertia: et sicuti ipsa mensura de memorati
passi duo et iamdicti palmi quinque et medium palmu minus una
uncia et media directum monstrat taliter da presentis ista portio cum
ipsa portione tertia inter se claudere et serrare debet da terra usque at
ipsa superiora super se cum quo inter partes combenerit at omni communi
expendio et in ipsa clusa qui ibidem vene facta nulla aperturia fiat
per nullum modum: iterum tetgit ic in ista portione secunda et portione
de memorata superiora nostra qui est constituta super ipsa inferiora nostra
unde prius ipsa portio superius ic tetigit qualiter salit usque at
28
tectu una cum quanta ibidem pertinet de eodem tectum suum super se
de ipsius domini nostre: et coheret at memorata portio que ex ipsa superiora
nostra ic tetigit a parte orientis est ex parte de superiora nostra qui dicitur
camminata et de orticellum nostrum super se qui tetigit in memorata portione
secunda ut inter se pariens commune exfinat et a parte occidentis est
memorata platea publici qui badit at pretorium istius civitatis ut inter se
pariens exfinat in quo abet fenestre que ibidem reiiciunt et a parte meridiana
est ex parte de memorata alia superiora nostra que inferius ic tetigere
debet et a parte septemtrionis est reliqum ex ipsa superiora nostra que
cum illa caminata nostra iuxta se memorata parte septemtrionis et cum
aliu orreu nostrum desuper ipsa caminata qui tetigit in memorata portione
prima et esse debet ipsum reliqum ex ipsa superiora cum memorata
caminata iuxta se una cum ipsu parietem qui est intus ipsa camina et ipsu
reliqum ex ipsa superiora que simul tetigit in memorata prima portione insimul
de longitudine a memorata parte orientis et occidentis ana passi
quodtour et ana palmi tres sicuti inter ista portione et memorata portione
prima signate gruccis exfinat et qualiter ipse signate et iamdicta mensura de
memorati passi et palmi directu monstrat taliter da presentis ista portio
cum ipsa portione prima inter se claudere et serrare debeat da obstracum
ex ipsa superiora usque at memoratum tectum suum desuper se cum quod
intus par est combenerit omni communi expendio et in ipsa clusa que ibidem
venerit facta nulla aperturia fiat per nulla modu et quandoque ista portio
ipsu ex ipsa superiora que ic tetigit in altu abscendere et edificare
voluerit vel si antea at ipsa portio prima placuerit ipsu ex ipsu tectu qui est
super ipsa portione prima da parte meridiana in altum abscendebat
ipsa portio prima ut totum ipsu tectum bersare debeat a memorata parte
septemtrionis in memorata platea publici ut super ista portione in ipsu
tectu ipsius prime portionis aliquot bersare non debeat per nullum modum:
similiter tetigit ic et integru ex parte de memorata alia superiora ipsus
domui nostre qui est constituta super ipsa inferiora cellarii nostri unde
ipsa portio superius ic tetigit et ipsu unde reliqum ex ipsa inferiora tetigit
in memorata portione tertia qualiter salit usque at tectu una cum
quantu ibidem pertinet de eodem tectu seu super se: et coheret at ipsu
29
que ex ipsa superiora nostra ic tetigit de uno latere parte septemtrionis
est ipsu que ex ipsa superiora nostra que superius ic tetigit seum et
memorata caminata nostra qui tetegit in memorata portione tertia sicuti
inter ista portione et memorata caminata nostra qui tetigit in memorata
tertia portione pariete commune exfinat de alio latere parte meridiana sunt
aheres de super ipsa curte nostra que commune reliquimus inter ista portione
et memorata portione tertia quomodo inferius declaramus ut inter se
pariens exfinat in quo abet fenestre et in quo ista portio sibi regias aperire
et facere seum abere debeas pro que exinde in ista portione introitu abendum
set super ipsa curte bersat pinna ex ipsu tectum de uno capite parte
occidentis est memorata platea publici qui badit at iamdictum pretorium istius
civitatis ut inter se pariens exfinat in quo abet fenestre que ibidem respicint
de alio capite parte orientis est reliquum in aliquantu de ex ipsa
superiora nostra qui est de latitudine palmi sex et medium qui tetigit in
memorata portione tertia et ubi ipsa mensura de memorati palmi sex et
medium venerit taliter da presentis ista portio cum ipsa portione tertia
inter se claudere et serrare debet da obstracum ex ipsa superiora usque at
memoratum tectu desuper secum quod inter partes combenerit at omni
communi expendio. et in ipsa clusa que ibidem venerit facta nulla aperturia
fiat per nullum modum: et licentia et potestatem abeas ista portio ipsu
ex ipse superiore que ic tetigit in altum abscendere et traere et obstracare
et edificare seum coprire tantu in altu quantu at ista portio placuerit
et tantummodo omni tempore ista portio recipere debeas quantumodo bersat
de illu tectu desuper ipsa portione tertia super ipsu de ex ipsu tectu qui
est super ipsu ex ipsa superiora que ic tetigit: omnes vero prolatorias et
aperturie que abet in illum obstracum de ipsu ex ipsa superiora que ic
tetigit de quantum exinde est constitutum super ipsu ex ipsa inferiora qui
tetigit in memorata tertia portione da presentis ista portio illas claudere
et obstracare debeas at suum expendium ista partio quomodo meruerit et
sicut iustum fuerit. similiter tetigit ic in ista secunda portione et integrum
ex parte de abere nostre que sunt constitute super ipsa curte nostra que
commune reliquimus abere inter ista portione et memorata portio tertia et
coheret at ipsu ex ipse aheres nostre que ic teticte sunt de uno latere
30
parte orientis est reliquum ex ipse aheres nostre que commune remanse
sunt inter ista portione et memorata portione tertia de alio latere parte
occidentis sunt aheres desuper ipsa platea publici qui badit at memorato
pretorium istius civitatis de uno capite parte meridiana est curte monasterii
sanctorum sumone ut inter se pariens exfinat et abet ibidem de latitudine
ipse aheres que ic tetigte sunt passi duos de alio capite parte septentrionis
est ex parte de ipsu ex ipsa superiora nostra que superius ic tetigit
ut inter se pariete exfinat et abet ibidem ipsu ex ipse aheres que ic tetigte
sunt de latitudine similiter passi duos: et licentia et potestatem abeas
ista portio quandoque voluerit inipse aheres qui ic tetigte sunt obstracu
facere et abere ut ipsu obstracu. quod ibidem venerit factu veniat datu
directum ipsu ostracum de ipsu ex ipsa superiora que ic tetigit qui est
iusta predicta curte commune insursu et capora de illi trabi qui venerit
positi pro ipsu obstracum quod ista portio sivi fecerit in ipsu ex ipse aheres
que ic tetigte sunt ista portio ponere et abere debeas in memoratum pariete
qui est a parte meridiana inter oc et memorata curte ipsius monasterii
sanctorum samone et alia capora ex ipsi trabi ponere et abere debeas.
ista portio in ipsu pariete qui est a memorata parte septemtrionis
intus ipse aheres que ic tetigte sunt et intus ipsu ex ipsa superiora que superius
ic tetigit et si ex parte de illa capora ex ipsi trabi ponere et abere
voluerit in illu pariete qui ista portio da illu pariete qui modo est intus
ipsa curte nostra et memorata platea publici qui badit at pretorium istius
civitatis in altum abscendere et edificare debet at suum ista portio expendium
licentia abeas et in ipsu obstracum quod ibidem ista portio sivi
faceris nullum prolatorium aut qualecumque aperturia facere vel relaxare
aut abere non debeas per nullum modum: et super ipsum obstracum quod
ista portio sivi ibidem faceris sibi facere et abere debeas domos tantu in altu
quantum at ista portione et illas coprire debeas sibe at tectu vel at solareum
exaerum quale at ista portio placuerit . . . grunda de ipsu edificium
quod ibidem venerit copertum si ista portio illut decurre et bersare
voluerit a parte orientis in ipsa curte nostra que commune reliquimus
vel in parte occidentis in memorata platea publici licentiam abeas et da
parte orientis super ipsa curte nostra et da parte occidentis super ipsa
31
platea publici fenestre et dossicie relaxare et abere debeas proque exinde
ista portio reyiciendum et proque exinde in ista portione lumen ingrediendum
licentia abeas et si ista portio da ipsa domu que ibidem faceris
monimen et aquaria facere et abere voluerit ut descendat in illa clabaca
publici qui badit subtus terra per antomata per ipsi parietibus iuxta se
licentiam abeas: et ista portio cum ipsa portione tertia da presentis distruere
debeas ille gradis nostre que sunt in memorata curte nostra una cum illu
solarellu nostrum de iuxta ipse gradis que est super ipsa curte nostra
et unde ipsu solarellum distruxerimus da presentis ista portio cum ipsa
portione tertia ipse gradis que inde tullerint et distruxerint ille facere et
gradare debeas in memorata curte nostra que commune reliquimus inter ista
portione et memorata portione tertia a memorata parte orientis iuxta ipsa
domu de ille heredes domini iohanni qui nominatur de domino nyceta qui
fuit exadelfo thio nostro de latitudine quantu modo sunt ipse gradis que
ibidem sunt et in caput ex ipse gradis iterum facere et abere debeamus
ballatorium ut beniat de latitudine ipsu ballatorium quantum modo est ipse
ballatorium qui modo est in capite ex ipse gradis et pedem ex ipse gradis
ditineat a parte meridiana et caput eius detineat a parte septemtrionis ut
veniat ipsu ballatorium ante illa regia ipsius tertie portionis et fiat omni
tempore ipsu ballatorium et predicte gradis et illum porticum qui benerit subtus
ipsa domu que super ipsa curte ista portio sibi facere et edificare seum
abere diximus una cum illum reliquu ex ipsa curte commune de ista portione
et de ipsa portione tertia et de omnem expendium quod necessum
fuerit at faciendum et ponendum in ipse gradis et predictum ballatorium
ista portio exinde ponere et facere debeas medietatem et memorata portio
tertia alia medietate: et iterum licentia et potestatem abeas ista portio quandoque
voluerit sibi facere et abere unu solarellu ut unu caput de ex ipsu
solarellu detinere debeas a parte orientis in memoratu ballatorium et gradis
que ista portio cum ipsa portione tertia at commune expendium facere
et frabire diximus et aliu caput ex ipsu solarellum detinere debeas in memorata
superiora de ipsius domui que ista portio sivi facere et abere diximus
super ipsa curte commune et ipsu solarellum veniat ibidem factu
ante ipsu ex ipsu priora que superius ic tetigit qui est in memorata ipsa
32
curte a parte septentrionis et fiat ipsu solarellum quod ista portio sibi
ibidem fecerit de latitudine passu unu et fiat ipsu solarellum quod ista
portio sibi ibidem fecerit propriu istius portionis et licentia et potestatem
abeas ista portio iusta ipsu solarellum quod ista portio super ipsa curte sibi
facere et abere diximus in ipse superiore istius portionis que est et que
venerit iusta ipsu solarellum a memorata parte occidentis et septentrionis
regie sivi facere et relaxare et abere quante at ista portio placuerit proque
exinde in ista portione introitum abendum: memorati vero passi mensurati
sunt at passum ferreum sancte neapolitane ecclesie et memorati palmi
at manu virile iusta: hec vero portio secunda qualiter superius ic tetigit
una cum aheribus et abspectibus suis et cum introitas suas da memorata
platea publici qui badit at pretorium istius civitatis et abinde per illa porta
et iamdictum porticu qui venerit in ipsa curte et per ipsu reliquum ex ipsa
curte at ipsu que ic tetigit ex ipse inferiore que ipsu ex parte ex ipsa
regia que ic tetigit et abinde per ipse gradis et ballatorium commune quod
ista portio cum ipsa portione tertia at commune expendium facere et frabire
diximus et abinde per ipsu solarellum quod ista partio sibi facere et
abere diximus usque intus ipsa ex ipse superiore et at ipsa domu que super
ipsa curte ista portio sibi facere et abere diximus et omnibus que at ipsa
que superius ic tetigit pertinentibus memorata vero porta et iamdictum
porticum quod venerit in ipsa curte et ipsu reliquum ex ipsa curte una
cum memorate gradis et bellatorium quod ibidem facere et abere diximus
commune remanxit inter ista portione et memorata portione tertia: lege
vero de disposito de memorato genitori nostro ut continet sit firmum +:
Quia ita nobis stetit atque combenit: Si autem aliter fecerimus de is omnibus
memoratis et in aliquit offensi fuerimus per quobis modum aut summissas
personas tuc componimus nos et heredibus nostris tibi tuisque heredibus
auri solidos sexaginta bythianteos et ec chartula ut super legitur sit firma
scripta per manus iohanni curialis: qui scribere rogatus per memorata indictione
+ oc signum + manus memorati ioannis clerici et memorati gregorii
uterinis germanis filiis memorati quondam domini gregorii inferni ipsi
autem cum consensu et voluntate de memorata genitrice illorum quod ego
qui memoratos pro eis subscripsi +
33
+ ego iohannes clericus subscripsi +
+ ego iohannes filius domini petri testi subscripsi +
+ ego stephanus scriniarius testis subscripsi +
+ ego iohannes curialis: testis subscripsi +
+ ego iohannes curialis: Complevi et absolvi per memorata indictione +
|