|  | 
 + In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et nono anno principatus
 domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense aprilis decima indictione. ante
 me petrus iudex coniunti sunt friderisi comes filius quondam rodoaldi cum manso filio quondam
 mastali comitis, et cum mulier nomine monda sancte religionis velamen induta, filia quondam
 amiczi et uxorem fuit quondam guaiferi filius radoaldi, et cum mulier nomine maria uxore
 ipsius mansoni et filia ipsorum guaiferi et monde, at faciendum inter se finem de intentione
 quod inter se abuerunt de terra de intus hanc salernitanam civitate ad ortum magnum, in
 qua ipse mulieris et predictus manso scale fabrite abebat, quod ipse friderisio inde disturbare
 querebat pro quibus in terra commune ipse scale fabricate erad; set antequam per lex illut
 inter se finirent, pervenierunt inde at combenientia. que statim ipse friderisio volumtarie sue
 per bona combenientia manifestavit ipsarum mulieri et predicti mansoni, ut, qualiter ipse scale
 edificate sunt cum terra in quo fabricate sunt, ab unde discernunt ipse scale fabrite edificate
 sunt, ille vel eius heredes cum ipse mulieris, et cum ipso manso vel cum illarum heredibus
 causare aut contendere non poterent per nulla ratione; et per vona combenientia ipse friderisio
 guadia ipsarum mulierum et predicto mansoni dedi et mediatorem eis posui alphanus comes
 filius landoni; et per ipsa guadia obligavit se et suis heredibus, ut, si aliquando tempore
 quomodocumque per qualecumque ratione causare aut contendere presumserit de ipse scale,
 qualiter conciate vel edificate sunt, querendum ille tollere aut disturbare, aut quodcumque
 causationes inde preposuerit, tunc per ipsa guadia componere obligabit se suique heredibus
 ipsarum mulierum et predicto mansoni et ad illarum heredes triginta auri solidos constantinos,
 et taciti et bacui inde manere, et tacere faciant inde illi hominibus et partibus, qui pro
 illorum pars et datum quodcumque causationes inde preposuerit. verumtamen post hunc scriptum
 in iudicio ostensum et relectum est, et in antea causandum perseberaberimus, tunc autem
 
 illis vel suis eredibus sic ipsa compositione illarum vel ad illarum eredes faciant. et taliter pro
 parte ipsarum mulieri et predicti mansoni scribere fecimus te alderissi notarium.
 + ego qui supra petrus iudex
 + ego qui supra friderisi.
 |  |