Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.89 bis » Pag 360 - 362

1.89 bis
360
362

360
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo nonogesimo quarto, mense aprelis, secunda indictione. Ideoque ego
Todericus, :filius cuiusdam Iaquinti presbiteri, de castello qui dicitur Submonte,
dum protegente Domino et te Alferada, filia Mari qui nominatur Franco,
de castello qui dicitur Merculiano, in meo sociabit et accepit coniugio, tunc in
alia quoque die nuptiarum nostrarum ante parentes et amicos nostros, secundum
ritus gentis nostre Langobardorum, ocstendit oc libellu scriptum, a testibus
bene et utiliter rovoratum, quod relegentes audierunt omines vonos una
per berbum et absolutionem eidem genitori meo ibique eum stantem, et sic
per eum dedit et tradidit tibi iamdicte Alferade uxori mee secundum lege quartam
enim partem ex omnibus rebus sustantiis et casis adque mobilibus meis
tam de casis infra cibitatibus vel castellis, verum etiam et a foras in casalibus,
de serbis vero et de accillis, de peculiis magnis et parbis, de omnia bero et in
omnibus tam de quibuscumque nunc modo abeo seo et de quibuscumque
in antea cuntis diebus bite mee parare vel conquidere potuero, sibi de paterna
maternanque poxexione inclita quartam partem tibi iamdicte Alferade uxori
mee per absolutione eidem genitori meo iusta legem tradidit parti tue propietatis
abendum. Ea nanque bidelicet ratione, ut amodo et usque in perpetuis
temporibus abere et poxdere securo nomine baleatis et quicqui exinde agere
seo iudicare voluerit tu predicta Alferada uxor mea de iamdicta quarta parte
quod a me accepisti secundum lege in omnibus tue sit potestatis, abendum et
362
faciendum exinde iusta legem omnia quodcumque volueritis sine contradictionem
mea et de meis heredibus aliqua contradictione aut sine cuiuscumque requisitione.
Igitur autem obligo me ego qui supra Iaquintus presbiter socero tuo
tibi iamdicte Alferade nura mea, ut si meretibus peccatis et predictus Todedeus
filius meus bir tuus ante me obierit et eo post eum remansero, obligo
me ego tibi dare inclita quartam partem de ipsa portione de predicto filio meo
biro tuo tam de mobile quam et de stabile, sicut per mea absolutione tibi tradita
est et abeatis illos fimiter per istum scriptum sine contradictione mea et
de meis heredibus aliqua contradictione per nostra et de nostris heredibus
defensione ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus, et anc cartula morgincabt
in supradicta ratione omni tempore sit firmam et stabilemque permaneant.
Quod te Landus diaconum et notarium scribere rogabit mense et indictione.
Felliciter.
+ Ego Iaquintus presbiter.
+ Ego Adelferi.
Torna all'inizio