Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.156 » Pag 200 - 200

1.156
200
200

200
+ Quadragesimo secundo anno Guaimarii principis et secundo Gisulfi filii eius. Mense Iulio
septima indictione. Concessio emphiteutica facta ab ecclesia Sancti Maximi de Salerno Antolino
filio quondam Siconi et vaxallo, unius molendini in loco ubi Agella dicitur, et medietatis
de Fusario propinquo dicto molendino ad censum novem auri solidorum de tarenis ana
quatuor .........
Suprascripta membrana ex una parte abrasa minime legi potest, non ita quoad ad aliam
quae inferius transcribitur.
............. et de suprascripta tradictione, quod superius illorum tradidimus,
dederunt exinde illis modo mihi censum nobem auri solidi de tari ana quadtuor tari auri boni
per solidum, faciendum. quod boluerimus; et si parutus sit, ut benerit sicscitatem de aqua, ut ipso
molinum non potuerit macenare, quantum tempus opera perdiderit, tuc aliut tantum tempum
super ipso constitutum, quod supra adsingnemus, ad completo ipso constitutum ipso molinum,
quod est medium conciatum cum ferratura et mola et cum omni ordine et pertinentiam de ipso
molinum, ud perfectum macenare possam, totum salbum inclita medietate de ipso molinum remicterent
ad potestatem ..... pars iamdicte ecclesie et inclita medietate de ipso fusario similiter
salbum remicterent ad meam vel in pars iamdicte ecclesie potestatem. pariter in ipso constitutum
quantum terraticum debet illum autem exire de tota suprascripta tradictione, quam superius
legitur, nullam exinde illis vel suis eredibus querad tollere terraticum, set licead nos
vel pars iamdicte ecclesie totum et inclito ipso terraticum tollere, sic tamen ipso costitutum
medietate ipso molinum et medietate ipso fusario et tota et inclita ipsa terrateca, quam de
supradictis rebus exierit, illis vel suis eredibus remicterent ad potestate mea vel de pars predicte
ecclesie. unde in eo ordine per bona combenientia guadia mihi ipsi nominati antolino
et baxsallo et iohannes dederunt, et mediatores nobis posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia
obligaberunt se et suis eredibus, quod si aliquit de omnia suprascripta mihi et in pars iamdicte
ecclesie non adimpleberit, per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus nobis vel in pars
iamdicte ecclesie biginti auri solidos constantinos. quod scribsi ego alderissi notarius.
+ ego qui supra grimoalt comes et iudex.
Torna all'inizio