|
327
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo hoctogesimo quinto, mense februarius, nona indictione. Ego Ademari
presbiter filius cuiusdam Iohanni, eo quod intus civitate Abellini ante
Amatus et Iohannes iudicibus declaro me habere casa intus eodem civitate Abellini
et rebus in loco ubi Baneolu dicitur et in loco ubi Urbiniano dicitur, propinquo
hecclesia Sancti Modestini et infra finibus et pertinentiis eisdem locis
et per alia singula loca infra finibus et pertinentiis de comitatum de Abellino,
pertinentem michi a supradicto genitore meo et de genitricem meam et per
monimen et rationem, quod aput me firmatam reteneor; et congruum michi
est illut donare Dauferi filio cuiusdam Iohanni et Maralde filie cuiusdam Iaquinti.
Quapropter ego qui supra Ademario presbiter, ideo sicut michi congruum
est bona etenim mea voluntatem et per hanc quoque videlicet cartula
328
donabi vobis supranominati Dauferii et Maralde totam et integram ipsa iamdicta
casa mea, quod superius patefeci pertinentem habere intus eodem civitate
Abellini cum omnibus ipsis iamdictis rebus meis, quod supradixi pertinentem
habere in iamdictis locis ubi Baneolu dicitur et ubi Urbiniano dicitur propinquo
hecclesia Sancti Modestini et infra finibus et pertinentiis eisdem locis et
per alia singula loca infra finibus et pettinentiis de comitatum de Abellino; et
ipsis iamdictis rebus et casis, quod vobis donabi hec sunt: casis et intrensecus
casis, curtis, ortalis, vineis, vinealis, abellanieta, quertieta, castanieta, hexcleta,
campis, silbis, pratis, pascuis monti quam et in planis, cultum atque
incultum, omnia vero mea et in omnibus ubicumque inventus fuerit de rebus
et casis meis in supradictis locis et infra finibus et pertinentiis eisdem locis
et per alia singula loca infra finibus et pertinentiis de comitatum de Abellino,
de quantum quantoque michi est pertinentem a supradicto genitore meo et
de genitrice mea et per monimen et rationem, totum atque in integrum illut
vobis supranominati Dauferi et Maralde donabi una cum inferius et superiusque,
cum viis et anditis suis, cum aquis et cum omnibus earum pertinentiis tam
de ipsis iamdictis rebus quam et de ipsa iamdicta casa; simulque donabi vobis ipsas
moniminas exinde pertinentem et continentem ut pro defensionem illam habeatis
sicut per omnia vobis oportum fuerit, ad semper habendum et possidendum
vos supranominati Dauferi et Maralda et vestris heredibus et facienendum
exinde omnia quodcumque volueritis sine contradictionem meamque Ademari
presbiteri et de meis heredibus aut sine cuiuscumque requisitionem. Unde pro
cuncta eadem eadem mea donationem confirmandum atque constabiliscendum,
continuo suscepit exinde a vos supranominati Dauferi et Maralda iusta legem launegilt
mantellum unum, que inter nobis conbenit, finita est ipsa mea donatio.
Et unde obligo me ego qui supra Ademari presbiter et meis obligo heredibus
tibi iamdicto Dauferi et tibi iamdicte Maralde, quam et ad vestris heredibus
obligo me, integram predictam mea donationem velut prelegitur antistare et
defendere nos vobis ab omnibus hominibus ab omnibusque partibus secundum
Langobardorum legem. Quod si taliter ut dictum est ego et meis heredibus
illut vobis vestrisque heredibus non defensaberimus, aut si nos ipsis exinde
vobiscum qualibet intentione preposuerimus per quambis modis, ideo ante omnia
viginti solidi aurei constantinati boni ego supradictus Ademario presbiter
et meis heredibus vobis supranominati Dauferii et Maralde et ad vestris heredibus
pena componere obligabi; et in antea per invitis illut vobis defensemus
semper velut prelegitur per iamdicta pena obligata. In tali vero hordinem donabi
tibi iamdicte Maralde medietatem de ipsa iamdicta casa mea et de ipsis
iamdictis rebus meis, ut si ipse exdictus Dauferi vel eius heredes redierit tecum
predicta Maralda unanimiter in una domo et deserbierit tibi cunctis diebus vite
tue, sicut debet deserbire filius matris sue, tunc ipsa casa et ipsis rebus, quod
tibi donabi, ad diem vero obitus tui redeat ad potestatem supradicti Dauferii
330
vel de eius heredes, et si ipse exdictus Dauferio tibi non deserbierit, sicut diximus,
tunc ipsis rebus et casa, quod tibi donabi, fiat in potestate tua faciendum
exinde omnia quodcumque volueritis sine contradictione eius et de eius heredes
aliqua requisitionem per supradicta pena obligata. Quam te Nandelchisi clericum
et notarium taliter scribere rogabi in Abellino, mense et indictione.
Feliciter.
+ Ego qui supra Amatu iudes.
+ Ego qui supra Iohannes iudes.
| |