Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.525 » Pag 93 - 94

3.525
93
94

93
+ In nomine domini domni basili divina gratia imperator augusto deo propitius quadragesimo
primo anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius, sanctissimis
imperatoribus nostris, mense ianuarius duodecima indictione. Ideoque ego nandolfus
filius iohannis, qui sum commorantes intus cibitatem lucerie, clarefacio me pertinentem habere
ex predicto genitorem meum una pecia de terra vacua subtus montem presbiteri propinquo
cives lucerie inter ipse vie publice; modo namque ipse terra pro meis magnis necessitatibus
eadem terra michi bindere congruum est; et, dum obsecratus sum ab alferana filia petri uxor
scilicet mea ut ipsa sua quartam partem, que de ipsa terra perceptura erat, mecum ad communiier
bindere querebas, Ego vero precem eius liventer audivit ac benigno animo suscepit,
ut ipsa sua quartam partem mecum bendere fecit. quapropter, dum nobis utraque parte
congruum esse videtur, bona etenim nostra volumptatem, coram presentia ottoni iudicem
et nobiliores hominum qui hic subtus conscripti sunt, bendimus tibi mari patrinius noster
ipsa terra incipiente primo per haec fines: De prima pars, quod est ab ipsa via publica et fine
ipsa terra gaudentii, inde sunt ad iustum mensuratum passi centum quadraginta quinque:
de secunda pars quod est a via publica, inde sunt per latitudo passi duodecim: a tertia namque
94
pars, quod est a via publica, inde sunt passi centum tres: de quarta autem pars quod
est a via publica, inde sunt usque im prioras fines passi octoginta quinque. Inter iste namque
fines, que superius cernitur, de finem in finem, quantum infra claustrum est ipsa terra, unde
nec nobis neque ad nostros heredes, verum etiam neque ad nullum quempiam hominem ibi
aliquam portio reserbavimus requirendum; Set una cum mediis limitibus et cum via et andita
sua, et cum inferius et superiusque suis, cum suis omnibus pertinentiis ipsa terra benundedimus
tibi cui supradicto mari emtori nostro possidendum. Unde pro constabiliscendum hanc
nostram binditionem recepimus a te qui supradicto emtorem nostrum sex miliarisi ex
rame bona: finitum dicimus aput nos receptum habere ipsum predictum pretium, Ea ratione,
ut amodo et semper eadem nostra benditionem in integram, velut prelegitur, abere et possidere
valeatis, et faciatis quemammodum tibi tuique heredibus placuerit. Unde guadia tibi
dedimus et mediatorem tibi posuimus ademari filium sadelfrit iudicis, ut omni tempore nos et
nostros heredes defendamus tibi tuique heredibus ipsa terra infra ipse fines ab omnibus hominibus.
quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quavis ingenium illut tornare et remobere
quesierimus, ante omnia questio nostra inanis et vacua sint, et decem aurei solidos constantinos
penam vobis vestrisque heredibus ego et meos heredes componere obligamus in ea guadia
et per districtos mediatores, qui se tribuit vobis ad pignerandum per omnia sua pignera
legitima et inlegitima, dum per invitis adimpleamus vobis iuxta huius textum cartule. quem
te alarico clericum et notarium hanc cartulam nostre benditionis ascribere rogavimus qui et
interfuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.
+ ego qui supra otto iudice.
Torna all'inizio