Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.432 » Pag 309 - 309

2.432
309
309

309
+ In nomine Domini octabo anno principatus domni nostri iohanni, et tertio anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense octuber quarta indictione. memoratorium
factu a me cennamus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una mecum adesset
romoaldus notarius adbocatorem meum, eo quod ante subscripti testes tradidi iohanni portario
filio quondam petri terra, ubi nunc ille modo casam edificatam abet per licentiam meam, de
intus hanc salernitanam cibitatem propinquo ipsa ecclesia per ec finis et mensuria: de subter
parte fine bia puplica, sunt inde pedes biginti; a pars occidentis fine anditum qui discernit a
pars ipsius ecclesie, quod retinet petrus presbiter, et sunt inde pedes quadtuordecim: de super
parte fine ipsius ecclesie, est inde bedes biginti: a partibus orientis similiter fine ipsius ecclesie,
sunt inde pedes quadtuordecim; totum mensuratum ad iusta manum omini. per ipse finis et
mensuriis totum et inclitum cum omnia intro se abentes et cum bice de bia sua ei ad residendum
tradidimus tali ordine, ut amodo et usque biginti quadtuor anni completi ad vestra et de vestris
eredibus sint potestatem, et de ominibus quem ibidem miseritis, et fobeas et omnis vestre utilitatis
ibidem faciendum, et per omnis annum deant exinde censum ad pars ipsius ecclesie unum
aureum tari bonum de moneta pesante. ad completi ipsi biginti quadtuor anni ille autem suique
eredibus et ominibus que ibidem miserint, potestatem abeant exinde disturbare media ipsa casa
et tollere inde ipsa lingnamen et omnis sua causa et portare ubi boluerint, et ipsa alia media
casa conciata, qualis illis diebus fuerit, inclita supradicta terra per supradicte finis et mensurie
rebertar in ipsa ecclesia. et si taliter etc: Sequitur consueta formula compensationis viginti auri
solidorum constantinianorum, interposito mediatore Petro notario filio quondam Sellicti
. et hunc
brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
+ ego disiiu
+ ego alderissi notarius me subscripsi
+ ego romoaldus.
Torna all'inizio