|
185
+ In nomine domini, vicesimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense ianuario, quintadecima indictione. In sacro salernitano palatio, ante me Iohannem Iudicem
mascinus clericus filius quondam romoaldi causavit cum iohanne filio quondam leonis atrianensis
dicens ei, ut ipse iohannes et filii eius malo hordine introissent in res et vias pertinentes
ipsius mascini de loco transboneia et per fines et vocavula et pertinente ipsius loci,
et foveas ibidem fecissent, et sepes rupissent, et ipse et iamdicti filii et blatta eius uxor frudium
ex eis tulissent, et ipsas res et via eidem mascino contrassent. Ipse iohannes dixit in
predicto loco et per fines et vocavula et pertinentia ipsius loci plures res et vias haberi, set
nescire de qualibus ipse mascinus cum eo causaret. Ego autem, sicut inter eos convenit, iudicavi
et illos guadiare feci, et cum iudice et notario ad ipsas res et vias pergerent; et ipse
mascinus ostenderet ipsi iohanni ipsas res et vias de quibus superius cum eo causavit, et pro
parte plicarent se cum suis rationibus, et secundum legem inter se finem faciant ex eo quod
ipse mascinus cum ipso iohanne, sicut suprascriptum est, causavit superius: et ipse iohannes
posuit ipsi mascino fideiussorem landolfum qui vocatur ioncatella filium quondam constantini,
et ipse mascinus fideiussorem ipsi iohanni posuit iohannem notarium filium quondam truppoaldi
notario. Et taliter pro parte ipsius iohannis tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
| |