Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1173 » Pag 190 - 191

7.1173
190
191

190
MCLXXIII
A. D. 1052
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense december, sexta indictione. Ego mulier nomine gaita filia quondam petri, et uxor
fuit quondam amori filii quondam gaidoni abitatori de locum dufianu, declaro quoniam
per firmum scriptum morgincaph, quod mihi emissum fuit ab ipso viro meus in die nostre
copulationis pertinet mihi rebus in eodem loco dufiano. et congruum est mihi de ipsa
rebus donare romoaldi filio quondam iohanni una peciola de terra vacua in eodem loco
ubi zappazulo dicitur, que est per longitudinem de ambobus latera ana passi viginti tres,
et de latitudine ana passi decem et octo iusto passu homini mensuratum. Et ideo, sicut
mihi congruum est bona mea boluntate, per anc cartulam ante presentia amati iudici, et
per voluntate gaidoni filio meo cum qua omnia que in anc cartulam scripta et subscripta
sunt feci, dono tibi predicto romoaldi integra ipsa peciola de terra per iamdictas mensuras:
et da parte occidentis coniuncta est ad via puplica cum omnia, intro eam habentibus
omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via tu predicto romoaldo et tuis
heredibus suprascripta mea donatione habendum et faciendum inde omnia quod volueritis;
et pro hoc donum firmandum iusta legem, launegilt a te nominato romoaldo suscepi
auri tari boni quindecim, sicut inter nobis conbenit. Et guadia tibi exdicti romualdi dedi,
et fideiussorem tibi posui remediu de eodem loco filio quondam ursi: Et per ipsa guadia etc:
191
Sequitur consueta formula, statuta mulcta triginta auri solidorum constantinianorum.
Et taliter scribere rogavimus te petrus notarius, et super inter virguli legitur: pertinet
mihi, quod subiunsit ego superius dictus petrus notarius. et oc memoramus quod suprascripta
feci ego per licentiam landoari comitis seniori nostri, et te ipsum petrum subiungere
feci.
+ Ego qui supra amatus iudex.
Torna all'inizio