Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.792 » Pag 132 - 133

5.792
132
133

132
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri guaimarii, et primo anno principatus
domne gaitelgrime genetrice eius, gloriosi principes, mense iulius, decima indictione.
Memoratorium factum a me radelghisi comes filius quondam adelferi, eo quod ante
subscripti testes per bona conbenientia tradidit ad tenendum et gubernandum iohanni
greci et molinator unum molinum meum pertinentem, quod abeo edificatum in flubio beteri;
133
ideo ipso molinum conciatum et hedificatum cum mole nobe et cum omni ordine et
pertinentia sua, et cum bocchale et canale, et cum husibus aquarum et coopertum bonum,
quale modo perfectum macenant, cum due iscle mee pertinentem,in qua salicetum ibi sunt et
abunt; una de ipse iscle est ibi in parte orientis, et ipsa halia est in parte occidentis, tali
ordine, ut amodo et usque quadtuor anni conpleti ille et suos heredes ipso molinum sue
potestatis tenere et dominare, et ipso molinum cotidie conciare, et custotire, et salbos facere,
ut perfectum macenare possant, et quanta molitura exinde tollere et abere potuerit
usque ipso constitutum, et prodem quod de ipse iscle tollere potuerit, totum illut sibi aberent,
faciendum quod boluerit; tantum, si ortora in ipse iscle annualiter fecerit, cotidie
exinde nos bisitare et dare, et per omnes kalendas de circuli anni usque ipso constitutum
atducerent intus hec cibes ad domus mea ana tres, focacie bone facte et codte, et ille nobis
adsegnare, quam et per omnis annum ille et suos heredes dare mihi meique heredibus
censum alium exinde ana septem auri tari voni pesanti, ut per caput badant, faciendum
quod boluerimus, ad conpleti ipsi quadtuor anni ille et suos heredes remidtere ad
potestate mea et de meis heredibus integrum ipso molinum cum mole nobe et bone, et
cum omnis ferraturiis suis, et omnis ad ipso molinum pertinentibus, et cum reditum bonum
factum a super ipso molinum, et cum ambe ipse iscle cum salicetum et conciatum
bonum, qualiter molinum ipsum perfectum die noctuque macenare possant, faciendum quod
boluerimus. Unde per vona conbenientia guadia mihi ipse iohannes dedit, et mediatores
mihi posui seipsum et grimoaldus molinator, qui retinet molinum iohanni bestarari per apposita
nobis ad pignerandum omnis illorum causa legitimo et inlegitimo et persona de
ipsum iohannes molinator; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta triginta auri solidorum
Constantini.
Et hunc brebem scripsi ego ciciro notarius qui interfui.
+ Ego mirandus notarius me subscripsi
+ Ego grimoaldus.
Torna all'inizio