Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.848 » Pag 224 - 226

5.848
224
226

224
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe,
mense februarius, prima indictione. Memoratorium factu a me friderisius comes filius
quondam radoaldi, eo quod ante subscripti testes per vona combenientia tradidit ad tenendum
et pastenandum summi filio petri; et domnandi filio angeli de rebus mea, quod
habeo in locum ribus altu finibus salernitane, in quo sala frabita betere habemus, qui
habet finis et mensurie supradicta nostra tradictione: a parte orientis fine medio ipso ribus
saltu, et de tribus partibus fine mea et ipso ribus saltu da fine mea discernit, et est
per mensuria de longitudo passos centum biginti, et de latitudo passos alii centum biginti;
ad iusto passum homini mensuratum per supradicte finis et mensurie totum et inclitum,
cum omnia infra se habentibus et suis pertinentiis, et cum bice de via sua, illut
ipsorum summi et domnandi, sicut diximus, ad pastenandum tradidimus, et illis pro taliter
per vona combenientia guadia mihi dederunt et se ipsis mediatori mihi posuerunt;
et per ipsa guadia obligaverunt se et suis heredibus amodo et usque ……….. suis
heredibus et homines, quod illis ibidem miserint, et eius heredes, inclitum illut sue potestatis
tenere et dominare, et fovee et omnis sue utilitatis ibidem facere, qualiter voluerint
iusta rationem, et totum illut per supradicte finis et mensurie pastenare ..... bono
225
vitineo, sicut meruerint, et veniant ipso arbusto quod ibidem pastenaverint, da uno arbore
in alio arbore passos decem ad iusto passum; seu et de quantam ibidem potuerint
pastenare vinea de bono vitineo, et pomis, et cannietum, et salicetum, sicut meruerint
iusta rationem; et a quo parutus fuerint, ut de ipso arbusto et de ipsa vinea vinum faciant
per tempore de vindemie, faciant me vel meos heredes annualiter inde scire, ut ibidem
dirigamus missum nostrum, et illis vel suis heredibus totum ipso arbusto et ipsa vinea
vindemiare et poma exinde colligere, sicut meruerit iusta rationem, et in tertiam partem
ibique in ipsa rebus illut dividere: nos et nostris heredibus tollamus inde tertiam partem,
et illis vel suis heredibus due sortis inde tollat, et ipsa nostra tertia de ipso vino illis vel
suis heredibus illut nobis reponere in organeum nostrum, quod nos illorum dederimus per
illis conciatum bonum, sicut meruerint, et faciant nobis ipso vino salbum, donec illut
inde tollamus absque de igne et gente; et ipsum missum nostrum quod ibidem pro ipse
vindemie direxerimus, illis eum notrire secundum suam possibilitatem, donec pro ipse vindemie
ibidem steterint, et amodo quod .... ipsa rebus seminaverint, inclita tertiam partem
ibique in ipsa rebus inde nobis dare: tantum de ortum quod ibidem fecerint, darent nobis
iusta rationem, et liceret illis de silbis nostre quod ibidem habemus, lignamina abscidere
quanta voluerint pro ipsa clusamina et pro ipsa vinea; ad completi autem ipsi tridecim
anni in tota ipsa rebus per supradicte finis et mensurie habeant, sicut diximus, arbustum,
et vinea, et pomis, et cannietum, et salicetum factum, et operatum, et cultatum, et clusum,
sicut locus ipse est consuetudo et de tantos annos meruerint, ut bene pareat lavoratum,
et cultatum, et clusum, et da ipso constitutum in antea omni tempore illis et illorum
heredibus, vel hominem illum quod illis ibidem miserint et eius heredes, in ipsa rebus
residere et habitare, et sue utilitatis ibidem facere, et, rebus ipsa annualiter acto tempore
lavorare et cultare de super et de supto, sicut meruerint, et per tempore de vindemie
de ipso vino et poma et de quod ibidem seminaverint, annualiter omnia mihi meique
heredibus complirent per illo hordine et ratione, sicut superius diximus, et de ipso misso
similiter, sicut supradictum est. preter, si da ipso constitutum in antea rebus ipsa tenere
et lavorare noluerint per illo hordine et rationem, sicut superius legitur, inclitum illut
revertas ad potestate mea vel de meis heredibus; et si de ac terra salernitanam exierit
aliiubi ad habitandum perrexerit, inclita rebus ipsa ad nostra revertas potestatem; et si
infra tribus anni illis vel illorum heredibus hic reversi fuerint ad habitandum, et rebus
ipsa tenere voluerint in predictam rationem, inclitum illut revertas ad illorum potestatem:
preter, si ipso anno quod reversi fuerint, rebus ipsa lavorata fuerint, liceret nos ipso anno
tolleret inde ipso frudio, et sic rebus ipsa, ad illorum revertas potestatem, ad tenendum et
226
lavorandum illut, sicut supradiximus; quod si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit
remobere aut contrare, et taliter omnia suprascripta nobis non adimpleverit, componere
obligaverunt se et suis heredibus mihi meique heredibus quinquaginta auri solidos
constantinos, et omnia suprascripta per inbitis nobis complirent, et apposuerunt nobis ad
pignerandum omnis rebus et causam suam legitimo et inlegitimo, et hunc brebem scripsi
ego iaquintus notarius qui interfui.
+ Ego petrus
+ Ego teudericus me subscripsi
+ Ego iohannes notarius me subscripsi
+ Ego roderisius
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio