Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1169 » Pag 185 - 186

7.1169
185
186

185
MCLXIX
A. D. 1052
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri guaimarii, et
tertiodecimo anno ducatus eius amalfi et sirrentum, et decimo anno principatus et ipsorum
ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense augustus, quinta
indictione. Nos iohannes filius quondam iaquinti et mulier nomine facta, qui sumus vir
et uxor et filius fuit quondam mirandi vone nostre voluntatis ante subscripti testes dedimus
et tradidimus tibi mirandi omnis rebus nostra stavilem quod michi facta pertinet da
nominato mirandus genitor et a genitricem meam et quod nobis iamdicti bir et uxor pertinet
da mari fratrem et cognatum nostrum filium suprascripti mirandi, que est rebus
186
ipsa per totum commitatum nucerie, monte et plano, et casis intus castro nucerie, vel
ubicumque de ipso rebus stabilem inbentus dederit, qualiter ipsius genitori et genitricem
meaque facta inbentus dederit, qualiter illorum pertinuit per totum comitatum nucerie,
monte et plano, et per finibus et pertinentiis locis nucerie tibi nominato mirandi filio
quondam machenolfi dedimus et tradidimus cum omnibusque intra ipsis rebus abentibus,
cuntisque earum pertinentiis et cum vice de bie sue, Ut semper sit in potestati tue et de
tui eredes faciendi ex eo quicquit volueritis; et probter confirmationem uius nostra traditio
nos iamdicti vir et uxor recepimus a te nominato mirandus auri tari voni quinquaginta
in omni deliverationem, sicut inter nobis convenit, De qua per vona comvenientia
nos iamdicti vir et uxor guadia tibi mirandi dedimus ego facta presentem ipsius iohanni
biro meus, in cuius mundium sum, et fideiuxorem tibi posuimus nos ipsis; et per ipsa
guadia obligabimus nos et nostris eredibus semper defendere vobis vestrisque eredibus integra
suprascripta nostra traditione, sicut suprascriptum est, cum vice de bie sue ab omnibus
ominibus omnique partibus; et quando volueritis tu et tui eredes potestatem abeatis
modis illut defendere, qualiter volueritis, cum omnibus moniminibus et rationibus quas
inde ostederitis; et si, sicut superius scriptum est, semper taliter illut tibi tuique eredibus
non adimpleverimus et suprascriptam vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumserimus
per quabis modum, per ipsam guadiam obligavimus nos qui supra bir et uxor
et nostris eredibus componere tibi tuique eredibus viginti auri solidos constantinos, et suprascripta
vobis adimpleamus, et illut qui super positum est inter ipsi birguli legitur, et
plano, et alium locum nucerie. Quam te petrus protonotarius scribere rogavimus, actum nucerie.
+ Ego romoaldus.
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio