|
89
+ In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense februarius, quinta indictione. memoratorium factu a me iohannes clericus filius
amori presbiteri, eo quod ante presentia petri clerici et abbatis ecclesie sancti petri
cappella palatii, et ibidem adesset subscripti testes, per bona combenientia quam et per
eius demandatione tradidi petri filio quondam godiczi, una mecum adesset toto adbocatorem
ipsius cappelle, terra vacua pertinentem ipsius ecclesie de locum uliaria finibus salernitanis,
quod ego in beneficium retineo da pars ipsius ecclesie per ec finis et mensuria:
a pars occidentis fine flubio grancaria, et aliquantum pertange in fine ipsius ecclesie,
sunt circa ora de ipso grancario passos quinquaginta duo; et da inde rebolbente in
pars orientis, qualiter rebolbit ipso flubio, passos duodecim; et da inde saliente et rebolbente
in pars septemptrionis circa ribus qui se coniungit cum ipso flubio, rectum passos
sex, et ubi complunt ipsi sex passi prebaricante ipso ribus in pars orientis aliquantulum
pertange in fine predicte ecclesie, et abiente circa alio ribus passi biginti sex: a pars orientis,
sicut discernit media sepe, qualiter per totum rebolte discernit, sunt passi septuaginta
sex: a pars septemtrionis sunt passi quadraginta, totum mensuratum ad iusto passum
omini; ec vero supradicta terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa
percurrit, totum et inclitum illut ipsius petri tradidimus una cum ipso adbocatorem ipsius
cappelle. unde pro taliter guadia nobis ipse petrus dedit et mediatorem nobis posuit petrus
filius quondam (deest nomen) qui dicitur desenda, tali ordine, ut amodo et usque biginti
anni completi licead ille et suis eredibus et omines quem ibidem miserint, tota nostra supradicta
tradictione sue potestatis tenere et dominare, et fobeas et omnis sua utilitate ibidem
facere, et eos totum pastenarent arbustum, sicut meruerit et ubi meruerit, cannietum
et salicetum adque pomis, et quantum frudium et binum, et quicquit exinde tollere
vel abere potuerint amodo et usque decem anni completi, totum illut sibi aberent, faciendum
que boluerint: tantum de quod annualiter ibidem seminaberint amodo et usque ipsi
decem anni completi, deant inde ibidem ad pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem
de ipso locum, ad completi ipsi decem anni ille autem et suis eredibus abeant in
tota ipsa terra infra predicte finis et mensurie arbustum factum operatum et surtum, seu
cannietum et salicetum et pomis, totum bonum factum, sicut de tantos annos meruerit;
90
et iam in antea da completi ipsi decem anni usque alii decem anni, ut amodo se compleant
ipsi biginti anni, ille autem et suos eredibus totum illut annualiter, quando meruerit,
laborarent et cultarent, sicut locus ipse meruerit, ut bonum paread laboratum et cultatum,
et per tempore, quando meruerit, rationabiliter ipso arbustum bindemiarent, et
faciant me vel pars ipsius ecclesie per tempore scire, ut ibidem dirigere missum suum, et
totum ipso binum ibidem ad palmentum, et quicquit de tota ipsa terra exierit, et poma,
et salices, et canne, per medium totum illut inter se dibiderent: missum predicte ecclesie
tollad illut medietatem, et ille et suos eredes medietatem: ipsum missum predicte ecclesie,
dum ibidem steterint, ille et suos eredes eum notrirent secundum suam possibilitatem.
ad completi vero ipsi biginti anni ille autem et suos eredes abeant in tota ipsa terra infra
predicte finis et mensurie arbustum bitatum, factum, et operatum, et cultatum, et surtum,
sicut de tantos annos meruerit, ut bene paread factum, seu cannietum et salicetum
et pomis, et plicarent se pars ipsius ecclesie, et ille et suos eredes dibiderent tota ipsa
terra cum arbusto et cannietum et salicetum et pomis iusta ratione per medium: pars ipsius
ecclesie compreendad et tollad exinde medietatem in quale parte boluerit, et illius ed
ad eius eredes tradant exinde in sortes ipsa alia medietate cum bice de bia sua, per talem
firmam securitatem bonam factam, ut omni tempore ille et suos eredes securiter et
firmiter illut abere possant, defensatum semper per pars ipsius ecclesie ipsius petri et ad
eius eredes, cum bice de bia sua, da omnis omines omnique partibus: reditum et palmentum
que ibidem abuerit, si ebenerit in ipsa sua sortione, aberent illut sibi, et si ebenerint
in ipsa sortione ipsius ecclesie, potestatem abeant illut exinde exfigere et excutere
exinde cum omnis sua causa et portare ubi boluerint, sine cuiuslibet contrarietate vel requisitione:
tantum, si aliquando tempore ille et suos eredes ipsa sua sortione vel exinde daturo
vel bindituro abuerint, non aberent potestatem cuicumque illut dare, preter in pars
ipsius ecclesie, ad iusto pretium que iuste fuerit adpretiatum, et faciant scire pars ipsius
ecclesie pro illut tollendum per tertio constitutum usque dies triginta sex; et si infra ipsa
constituta noluerit illut emere ad iusto baliente pretium, tunc post ipsa constituta licead
ille eos dare cui bobuerint; nam si ante ipsa constituta cuicumque illut dederint
absque licentia de pars ipsius ecclesie, sic ut de illorum potestate fiad substractum, tunc
sine pretium rebertar ad potestate ipsius ecclesie; et si aliquando tempore ille aut suos eredes
de ac terra salernitana exierint pro aliubi ad abitandum, aut si talem fecerint culpam,
unde ad palatium cecidere debuerit, tunc sortionem suam de ipsa rebus, si in suprascripto
ordine non fuerit datum, perbenirent ad potestate ipsius ecclesie; et si infra tribus
anni ic ad abitandum rebersi fuerint, aut si de ipsa culpa liberati, tunc sortionem
91
suam de ipsa rebus, si in suprascripto ordine non fuerit datum qualis illis diebus fuerit,
rebertar ad illorum potestate, ad abendum illut omni tempore in suprascripta ratione; et
si taliter omnia, ut superius legitur, ipse petrus et suos eredes in pars ipsius ecclesie non
adinpleberint et aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, tunc per ipsa guadia obligabit
se suosque filios et eredes ad componendum in pars ipsius ecclesie quinquaginta auri
solidos constantinos: tamen da completi ipsi decem anni usque alii decem anni de quod
in ipsa terra seminaberint, amplius exinde in pars ipsius ecclesie non deant, preter ipso
terraticum, et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
+ Ego alfanus notarius me subscripsi
+ Ego romoaldus me subscripsi.
| |