Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A31 » Pag 204 - 205

6.A31
204
205

exempla + In nomine domini dei salvatoris nostris ihesu christi mense
augusto indictione duodecima kaieta. et ideo nos anna honesta femina relicta
quondam cristofaro bone memorie cibes et. habitatrix istius civitatis una.
et cum consensum cristofaro nepote meo. constat me ab odierna die et
omnem futurum tempus do dono et offero tibi domino beato michaeli archangelo
cuius ecclesie esse dinoscitur in montem istius civitatis. et per
te in urso venerabili harchipresbitero deserbitori tuo eiusque successoribus.
205
Idest portionem meam de terra posita in ipso campo. de sancto laurentio
quod est modium unum et tertiarum pro redemtione anime de iohanne
filio meo ex uno latere a parte horienti de terra sancti angeli suprascripte
ecclesie. et ab occidente parietem qui distat ibidem et a parte maris bia
publica. a meridie autem est ipse monti. de sancto magno. et nobis hobenit
per parentes nostros. In eo vero tenore ut amodo et usque in sempiternum
in suprascripta ecclesia permaneat potestatem et eius deserbitoribus.
unde tribuimus licentiam abendi fruendi possidendi. donandi commutandi
alienandi bel cotcumque exinde facere iudicareque bolueris in suprascripta
ecclesia et eius deserbitoribus sit potestatem. verumtamen hut
omnibus diebus vite mee ipse terraraticus decurrat. et neque a me
suprascripta neque ab heredibus meis numquam abebitis querellam aut calumnia
vos quoque domino meo beato michaeli archangelo aut tuis deserbitores.
verum etiam quod absit et abertat divinitas quod sive nos suprascripta
anna honesta femina aut qualibet heredibus meis contra hanc
donationis et offertionis chartam conturberbenire temtaberit componere nos
promittimus auri uncias sex et ec nostra donatio firma permaneat. scripta
per rogos nostros ad bono viro honesto et scriva civitatis uius in mense
et indictione suprascripta duodecima. exempla. + signum manu suprascripta
anna honesta femina cum consensum cristofaro nepoti suo qui scrivere
rogavit. + signum + manus iohanni petro filio ursi
+ signum + manus bonus vir honestus filio constantini + signum
manus cristofaro viro honesto filio iohanni.
+ Ego bonus viro honesto complevi et absolvi in mense et indictione
suprascripta duadecima.
Torna all'inizio