|
130
+ In nomine Domini. Anno quadragesimo tertio principatus domni Landolfi
magni principis et nonodecimo armo principatus domni Paldolfi excellentissimi
principis filii eius, mense aprelis, tertiadecima indictione. Memoratorium
factum a nobis Magelgardus et Flodenolfus germanis , filii cuidam Iohanni,
de hoc quod ante idoneos homines subscriptos testestes, tunc Paulus clericus
filius cuidam Petri, custodes ecclesie beatorum apostolorum Philippi et Iacobi,
qui edificatam est intus nobam Beneventi civitatem erga trasenda puplica, que
dicitur de Caldarari, et que vadit ad porta de Hiscardi, atque propinquo monasterio
Sanctorum Lupi et Zosimi, secum abentem Iaquintus notarium advocatorem
predicte ecclesie, ordine conbenientie iuxta legem dederunt et tradiderunt
nobis in parte ad pastinandum uno campo, qui nunccupatur ad ipse
caselle, quod predicta sua ecclesia pertinentem abet foras hanc Beneventi civitatem
131
non longe flubio Seretella, atque propinquo ecclesia Sancti Ianuarii
per hos finis: de una parte fine via et de tribus partibus fine rebus predicte
sue ecclesie pertinentes et coniungit se in predicta via prioras fines. Ea ratione
dederunt et tradiderunt nobis tota et integra predicta terra, quod est
infra predictos finis in partem ad pastinandum, ut hoc anno debeamus ibidem
pastinare infra predictos finis nos et missi nostri due torne de vinea de
vindinio bono iuxte adaratu pastinate, iuxto ordine cum tornatorie sue iuste,
sicut sicut meruerint, habentem per unaquamque torna in omni facie ana
viginti quinque ordines de viti, quam et dederunt et tradiderunt nobis ibique
coniunctum infra predictos finis alie due torne de pastina cum alie tornatorie
sue iuste, sicut meruerint; et inter torna et torna cum una tornatoria, abentem
enim per unamquamque torna ana viginti et quinque ordines de viti in
omni facie, sicut meruerint, ut insimul faciamus ibidem quattuor torne de vinea
iuxte adaratum pastinate. Et a tunc quod ipsa vinea pastinata fuerit, debeamus
ipsa pastina bona lavorare atque cultare, sicut pastina meruerint; et quantum
vinum inde fecerimus usque ad septem annos completos totum illut nostre
proprietatis abeamus, faciendum inde omnia quod voluerimus sine contradictione
ipsius Pauli clerici et de suis successoribus pars predicte ecclesie aliqua
contradictione. Tantum si ibidem aliquid seminaverimus aut ortum ibidem fecerimus
debeamus inde eis dare terraticum secundum consuetudinem loci
illius, faciamus eum scire ad recipiendum ipso terraticum ut dirigam ibidem
misso suo. Et si vineam in ipsis septem annos completos ad capud perducta
fuerint, dividamus illam inter nos per medium nos et nostris heredibus tollamus
inde medietatem et ipse vel suo successores pars iamdicte ecclesie reliqua
medietatem. Et si in ipsis septem annos completi ipsa vinea ad capud perducta
non fuerint, debeamus illam tenere et lavorare in antea tribus annos
completos, ut compleant decem annos, computati ipsi anni sicut anno ad anno
pastinatum fuerint, sic illut ei adsignare debeamus ad capud perductum,
et ipsi tribus annos debeamus tota ipsa vinea tenere et dominare et laborare
bona iuxto ordine tempore suo et de ipso vino, quod nobis Dominus inde
dederint, debeamus inde nobis tollere tribus portiones, quartam vero partem
de ipso vino dare debeamus ad partem predicte ecclesie vel ad missum eius;
et ad ipsi decem annos completi debeamus adsignare ei vel ad eius successoribus
pars iamdicte ecclesie ipse quattuor torne ex eadem vinea bona laborata
atque cultata et ad capud illam perductam; tantum si minus abuerint per
unaquamque torna ana viginti et quinque viti in nullam occasionem inde nobis
residere debeant, et sic illam dividamus inter nos per medium, nos vel nostris
heredibus tollamus exinde medie tatem et ipse vel successores suos pars
iamdicte ecclesie tollant exinde reliquam medietatem. Et si salicetum aut viridiario
ibidem infra predictos finis fecerimus, sic illum similiter per medium
inter nos dividere debeamus, nos vel nostris heredibus tollamus inde medietatem
132
et pars predicte ecclesie reliquam medietatem. Et ipsa medietatem ex eadem
vinea quod nobis in sortem dederint, daret illam nobis da tribus partibus cum
proprie tornatorie sue iuxte et de quarta parte cum media tornatoria sua et adiungere
nobis, coniunctum cum ipsa sorte nostra, viginti pedes de terra in omni facie
mensuratum ad pedem iuxtum pro palmentum et reditum faciendum et de
ipsa medietate sorte nostra de ipsa vinea et ipsa medietate de ipso viridiario et de
ipso salicetum et de ipsa terra sicut dictum est. Tunc ipse Paulus
clericus custodes eiusdem ecclesie aut suos successores pars predicte ecclesie
debeat se plicare ante notarium et idoneos testes et traderent illut nobis et
emittere atque firmarent exinde nobis talem scriptum convenientie secundum
legem et consuetudo terre istius, factum cum triginta solidi constantinati pena
obligata. Quatenus a tunc et semper nos et nostris heredibus illut firmiter
et securiter abeamus et possideamus cum inferius et superius et cum via et andito
suo et omnibus suis pertinentiis ad faciendum exinde omnia, quod voluerimus,
sine sua et de suis successoribus contradictionem et per sua et de suis
successoribus pars iamdicte ecclesie defensione da omnibus hominibus ab omnique
partibus; et hoc statuerunt nobis in eodem scriptum, ut ubicumque aqua
abuerit in eodem loco in rebus predicte ecclesie, ut potestates abeamus nos et
missi nostri ad ipsa aqua ire et redire cum pedibus et cum animalia et de
ipsa aqua omni tempore aurire et tollere et portare quanta nobis oporte
fuerit. Ita et statueret nobis in eodem scriptum ut ipsa sua traditionem non
aberemus potestatem illam cuicumque alteri nec vendere nec donare nec per
quolibet titulum alienare aut dare, sed, si congruum abuerimus illut dare,
debeamus illut dare ei vel ad eius successores pars iamdicte ecclesie cum iuxto
inde ab eis recipiente pretio, sicut per bonis et doctis hominibus appretiatum
fuerit; faciamus eos scire ad illut emendum infra dies triginta vice
tertia spatium inter constitutum et constitum diebus decem. Nam si pars iamdicte
ecclesie illut emere noluerint aut non potuerint, postmodum autem
licead nos illut dare cui vel quomodo aut qualiter voluerint sine sua et de suis
successoribus pars eiusdem ecclesie aliqua contradictione vel requisitione. Et
amodo et usque ad decem annos completi potestates abeamus de rebus eiusdem
ecclesie tantos palos cappilare et tollere, quanti nobis sufficiant ad palandum
predicta pastina usque in eodem constitutum et claudendum sicut meruerint;
et amodo et usque in eodem constitutum non debeant nobis ipsa sua
traditione nec tollere nec contrare, sed defendere nobis illut cum via et andito
suo. Unde in ea ratione ad implendum ordine convenientie iuxta legem bona
sua boluntate guadiam michi dedit ipse Paulus clericus custodes predicte ecclesie
et mediatores nobis posuit Gilius filium Petri et Iohanne filium Fuski;
hoc tinore ut si omnia qualiter superius legitur ipse vel suo successores pars
predicte ecclesie nobis nostrisque heredibus non adimpleverint, aut si hoc re
vel removere quesierint viginti solidos constantinatos ipse vel suos successores
134
pars iamdicte ecclesie nobis nostrisque heredibus hordine convenientie iuxta
legem penam componere obligavit vel illius homini, qui hoc brebe ei ostenderint
per eadem guadiam et predictos mediatores. Et hoc declaramus quia adiunxit
nobis in eadem ratione quinque pedes de terra coniunctum cum supradicta
terra. Et hoc statuimus nos ipsius Pauli clerici vel ad eius successores ut amodo
et usque in eodem constitutum debeamus curam bonam abere de ipso aspro
et salvum illum faciamus per eadem guadiam et predictos mediatores et obligata
pena. Ego Iaquintus notarius interfui.
+ Ego Gautius.
+ Ego Areghisi clericus.
| |