Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 2 » Arch. Capit. Arezzo n. 464 » Pag 21 - 21

Arch. Capit. Arezzo n. 464
21
21

406.
In Christi nomine. Quedam lis et controversia vertebatur inter dominum Hermannum
de Cathena agentem pro imperio ex una parte, et dominum Gregorium respondentem
pro canonica aretina ex alia, videlicet de lamis Tyberis, positis in curia castri quod dicitur
Sylice, in villa de Caminina et in curia de Bagnaria et sancti Andree in Vertula et
Vivai et sancte Crucis atque sancti Crescentini; quas omnes iam dictus dominus Hermannus
pro imperio ad se pertinere asseberat. Dominus vero Gregorius hoc inficiabatur,
immo aretine canonice dumtaxat eas pertinere affirmabat. Que causa specialiter terminanda
et finienda, consensu partium, fuit data in manibus mei Archipresbiteri iudicis.
Visis ergo utriusque partis allegationibus et diligenter inspectis, et privilegiis a domino
Gregorio introductis, de quibus suam ecclesiam, scilicet canonicam aretinam, munitam
probabat, absolvi dominum Gregorium ab omni petitione iamdicta. Actum in Civitate
Castelli, in palatio domini episcopi, in presentia Benencase camerarii aretini episcopi
et Teuthonis quondam Berardinì et Latini de Castello et aliorum plurium, anno dominice
incarnationis M. C. XC. I, mense iulii, indictione VIIII.
† Ego Archipresbiter sacratissime curie iudex atque notarius et iamdicte cause cognitor,
his omnibus interfui, omniaque predicta in publicam formam redegi, ideoque
me inde subscripsi.
Torna all'inizio