|
183
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri waimari gloriosi
principis, mense magius, nona indictione. Memoratorium factu me urso atrianensi filio
quondam lupeni, eo quod ante subscripti testes per vona combenientia sublaxavi iohanni
atrianensi filio ursi de dumeti et mulieri nomine maru uxori sue ambo ipse clusurie de
184
terris cum vineis, quod per firma cartula preteritis diebus ipsi vir et uxor michi venumdederunt,
sicut ipsa mea cartula, continet scripta per roderisius notarius, unde et illis
similem abunt, et sunt ambo ipse clusurie in locum veteri: ea ratione ambo predicte clusurie
eorum sublaxavi, ut ipsa clusuria, hubi ambo ipse case fravite sunt et palmenta teneant
ipsi vir et uxor amodo et usque tribus frudia recollecta, et illut perfectum laborent
et operent, ut proficiant et non dispereant, et omnis vinum et frugens exinde sibi tollant
et abeant; post ipsa tribus frudia recollecta inclitum illut remittad ad potestate mea et
de meis eredibus, ad abendum et faciendum quod voluerimus, sicut ipsa mea cartula emtionis
continet, quod illis inde michi emiserunt; tantum ipsa casa minore exinde ipso palmentum
minore exinde ipsi vir et uxor teneant diebus vite sue; post suum hobitum ad
nostra rebertat potestate. Ipsa alia clusuria sublaxavi eorum in ea ratione, ut diebus vite
ipsorum vir et uxor sue potestatis eos teneant, et perfectum illut laborent, et operent, et
cultent, ut proficiant et non dispereant, et quantum vinum, fruges et labores inde tollere
vel habere potuerint, totum sue sint potestatis: ad ovitum ipsorum vir et uxor integra
ipsa clusuria rebertad ad potestate mea et de meis eredibus, sicut ipsa nostra cartula emtionis
continet, faciendum quod voluerimus; de qua per vona combenientia ipsi vir et uxor
commune consensu guadia michi dederunt, et mediatore michi posuerunt iannaci atrianensem
filium ligori; et per eadem guadia etc. Statuta multa quinquaginta solidorum
auri constantinianorum. Et hunc brebem scribsi ego superius dictus roderisius notarius
qui interfui.
+ Ego ioannaci.
+ Ego roderisius.
| |