Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 2 » 2.188 » Pag 17 - 18

2.188
17
18

+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno vicesimo secundo sed et constantino magno
imperatore frater eius anno: nonodecimo . . . . . . . . . mensis februarii indictione
decima neapoli: Certum est me stephano ferrario filium quondam andrea
ferrario: A presenti die: promptissima voluntate venundedi et tradidi vobis domino
stephano monacho filium quondam . . . . . . . . . . . . . honesta femina hoc
est iugales: Idest una petia de terra . . . . . . . . . . . . . . . pictulu posita: in loco
qui nominatur iannula: una cum introitum suum et omnibus sivi pertinentibus:
et coheret sivi ab uno latere terra vestra: et ab alio latere terra
sergii ferrario nepoti meo: ab uno chapite exfinat egripus et subtus ipsum
egripum est terra mea memorati stephani ferrarii que in mea reserbavi potestatem:
ab alio chapite coheret terra que detinet leone ferrario nepoti meo:
Unde nihil mihi exinde intus ipsas coherentias aliquod remansit: aut reserbavi
nec in aliena cuiusque persona quod apsit commisit aut iam commicto
potestatem: set a presenti die: et deinceps a me vobis memoratis iugales:
sit venumdatum et traditum in vestra: vestrisque heredibus sit potestatem:
quidquid exinde facere volueritis: et neque a me memorato stephano ferrario
neque a meis heredibus: nec a nobis personis: summissis nullo tempore
nucquam vos memoratis iugales aut vestris heredibus: quod apsit
aveatis exinde quacumque requisitionem aut molestia a nunc et in perpetuis:
temporibus: insuper et ab omni homine omnique persona: omni tempore
seu et da uxore mea et da illorum heredibus: omni tempore illos in omnibus
antestare et defensare deveamus: propter quod accepi a bovis exinde
idest auri tari septem sicut inter novis combenit: insuper placuit mihi memorato
stephano ferrario: ut si ipsa conius mea aut suis heredibus: vos
aut heredibus vestris: exinde quesierit et vobis exinde vincerit clara facta
veritatem: tunc quantum vos exinde perdideritis licentia et potestatem aveatis
vos aut heredibus vestris atpreendere et restaurare in omnia mea hereditate
seu substa de intus et foris at balientem quantum exinde perdideritis
clara facta veritatem: et illum quod atpreenseritis at balientem quantum
exinde perdideritis ut super legitur tunc ego et heredibus meis illos ab omni
homine antestare et defensare deveamus: insuper placuit mihi memorato
stephano ferrario ut si quovis tempore surrexerit quavis persona: et per
ipsa terra que ego vobis superius venumdedi quesierit abere semmita tunc
vos nobis pro ipsa semmita non provocetis at chausandam aut at antestandum:
quia ita mihi placuit: si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis
per quovis modum aut summissis personis: tuc compono ego et
heredibus meis vobis vestrisque heredibus auri solidos sex bythianteos: et
hec chartula venditionis ut super legitur: sit firma scripta per manu leoni
curialis per memorata decima indictione +
hoc signum + manus: memorati stephani ferrarii quod ego qui memoratos
ab eu rogatus pro eu subscripsi et memorati tari traditos vidi +
+ ego gregorius filius domini ursi rogatus a suprascripto stefano testi
subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ ego sergius filius domini iohannis monachi rogatus a suprascripto
stefano testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ ego iohannes filius domini gregorii rogatus a suprascripto stefano
testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ Ego leo curialis Complevi et atpsolvi per memorata decima
indictione +
Torna all'inizio