58
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi. Imperante domino
nostro Iohannes porfirogenito magno Imperatore anno Vicesimo nono: sed
et alexium eius filium porfirogenito magno Imperatore anno secundo: Die
tricesima prima mensis decembrii indictione quarta decima neapoli: Certum
est nos iohannes in dei nomine etminentissimus consul et dux atque
domini gratia magister militum et imperialis protosevastos filius quondam
vone recordationis domini sergii in dei nomine etminentissimus consul et
dux atque domini gratia magister militum et imperialis protosevasto: et
quondam domina limpiasa gloriosa ducissa. que fuit filia quondam vone memorie
domini riccardi principis capuane civitatis iugalium personarum: A
presenti die promptissima voluntate commutabimus et tradidimus bobis
iacobus venerabilis igumenus monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc
congregatum est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta. situ in biridiarium hunde nos domminii sumus. vos autem una cum
cuntas congregationes vestra monasterii memorati sancti et venerabilis vestri
monasterii. et per vos in ipso sancto et venerabili vestro monasterio.
Idest integra una petia de terra nostra. de illa terra nostra posita vero
in loco qui vocatur nonnaria. quod est super loco qui vocatur actone.
quod est foris flubeum: una cum arboribus et fructoras suas et cum introitas
et anditas seu biis earum et omnibusque sibi pertinentibus. et
coheret at memorata integra petia de memorata terra. nostra. que nos bobis
et per vos in ipso vestro monasterio commutabimus cum omnibus sibi
pertinentibus ut super legitur: de uno latere parte meridiana et de uno capite
parte orientis. est terras memorati sancti et venerabilis vestri monasterii
que nos bobis. et per vos in ipso monasterio de antea commutabimus
per alia firmissima chartula commutationis que aput vos abetis: et de alio
capite parte occidentis est terra que detinet heredes de illi qui nominatur
modios solidos sicuti inter se terminis exfinat: et de alio latere parte septentrionis
est reliquas terras nostras que in nostra reserbabimus potestatem
sicuti inter se terminus exfinat: quia fiximus per medium riatellum quod
59
est quasi labenarium. pro definiendum. inter ipsum quod bobis pro memorato
monasterio commutabimus et inter ipsum reliquum ex ipsas terras. que
in nostra reserbabimus potestatem: De quibus nihili nobis de hoc quod superius
bobis et per vos in ipso vestro monasterio commutabimus cum omnibus
sibi pertinentibus ut super legitur. exinde aliquod remansit aut reserbabimus
nec in aliena cuiusque personas quod absit commisimus aut iam
committimus potestatem. set a presenti die et deinceps a nobis bobis et per
vos in ipso sancto et venerabili vestro monasterio unde nos domminiis esse
viderimus sit commutatum et traditum in vestra vestrisque posteris et de
memorato monasterio sint potestatem ad abendum et possidendum illut in
ipso sancto et venerabili vestro monasterio usque in sempiternum: et neque
a nobis memorato iohanne in dei nomine etminentissimus consul et
dux atque domini gratia magister militum et imperialis protosevasto. neque
a nostris heredibus nec a nobis personas summissas nullo tempore numquam
vos memorato hiacobus venerabilis igumenus memorati monasterii. vos
autem una cum cuntas congregationes monachorum memorati sancti et venerabilis
vestri monasterii. aut posteris vestri vel memorato vestro monasterio
quod adsit abeatis exinde aliquando quacumque requesitione. aut
molestia per nullum modum nullamque adimbenta ratione nec per summissas
personas. a nunc et imperpetuis temporibus. insuper omni tempore nos
et heredibus nostris bobis vestrisque posteris. et in ipso sancto et venerabili
vestro monasterio hoc quod superius bobis commutabimus pro memorato
monasterio. cum omnibus sibi pertinentibus ut super legitur in omnibus
exinde antestare et defensare debeamus ab omnes omines omnique personas:
propter quod at vice in ipsa commutatione recompensationisque accepimus
a bobis exinde in presentis in omnem decisione seu deliberatione idest
integra petia de terra. iuris propria memorati sancti et venerabilis vestri
monasterii posita vero in loco qui nominatur giniolo. super arcabelu: non
longe da ecclesia sancti iohannis at tuducculu. iterum ipsius parte foris
flubeum. una cum arboribus et fructoras suas. et cum quantum ad oc pertinet
de palmentum et subscetorium suum quod ibi est seu et de gripta
commune que est iusta memoratum palmentum et iamdictum subscetorium:
set de memorata gripta ex parte est intus memorata petia de memorata
60
terra: et cum introitas et anditas seu biis earum et omnibusque sibi pertinentibus
et coheret at memorata integra petia de memorata terra. que
da vos ipsa commutatione accepimus cum omnibus sibi pertinentibus: ut
super legitur: de uno latere parte meridiana est terra que modo detinet
illi qui nominatur scriniarii ut inter se terminus exfinat: et de alio latere
parte septentrionis est terra nostra: et de uno capite parte orientis est terra
. . . . . . . . . . . . . . . sicuti inter se terminus exfinat: et de alio
capite parte occidentis est terra ecclesia sancte . . . . . . . . . . . . .
in qua detinet reliquum ex ipsa gripta commune. unde quantum ad hoc exinde
pertinet. da vos in ipsa commune accepimus. ut inter se terminus exfinat: et
est per mensura memorata integra petia de memorata terra. que da vos in ipsa
commutatione accepimus cum omnibus sibi pertinentibus ut super legitur. modiu
unu at passum ferreum sancte neapolitane ecclesie: Unde nichil vobis de
hoc quod superius da vos in ipsa commutatione accepimus cum omnibus sibi
pertinentibus ut super legitur exinde aliquod remansit aut reserbastis nec
in aliena cuiusque personas quod absit commisistis aut iam commictis potestatem:
set a presenti die et deinceps a bobis nobis sit commutatum et
traditum in nostra nostrisque heredibus sint potestatem. queque exinde facere
volueritis ab odierna die semper in omnibus liberam exinde abeatis potestatem.
et neque a bobis memoratus hiacobus venerabilis igumenus memorati
monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatum est in
monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in
biridiarium. unde nos domminii sumus vos autem una cum cuntas congregationes
monachorum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii nec
a posteris vestris nec a memorato sancto et venerabili vestro monasterio
nec a bobis personas summissas nullo tempore numquam nos memoratus
iohannes in dei nomine etminentissimus consul et dux atque domini gratia
magister militum et imperialis protosebasto aut heredibus nostris quod absit
abeamus exinde aliquando quacumque requesitione aut molestia per nullum
modum nullamque adimbenta ratione nec per summissas personas a nunc
et imperpetuis temporibus: insuper omni tempore vos et posteris vestris et
memorato sancto et venerabili vestro monasterio nobis nostrisque heredibus
oc que superius. da vos in ipsa commutatione accepimus cum omnibus
61
sibi pertinentibus ut super legitur exinde in omnibus antestare et defensare
debeatis ab omnes omines omnique personas: in omnem ordine et tenore
sicuti et quomodo in omnibus continet alia similis chartula commutationis
que vos nobis exinde odie fecistis que aput nos habemus quia ita nobis
stetit atque placuit: si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis per
quobis modum aut summissas personas tunc componimus nos et heredibus
nostris bobis vestrisque posteris et at memorato vestro monasterio auri solidos
sexaginta bythianteos: et ec chartula commutationis ut super legitur.
sit firma scripta per manus gregorius curialis per memorata indictione +
+ Johannes consul et dux et protosevasto subscripsi +
+ ego iohannes filius domini iohannis testis subscripsi +
+ ego iohannes scriniarius: testis subscripsi +
+ ego stefanus filius domini iohannis testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata
Indictione +
|