Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 550 - 554

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
550
554

habere possessionem ecclesiarum quas predixi. In hoc modo senensis ille episcopus
ipsas ecclesias habuit et tenuit; sed non, ut arbitror, ultra annum. Venit enim postea
memoratus episcopus Gui(do), et sicut audiebam dici communiter, ad eundem dominum
papam tetendit Romam, postulans ab ipso de ecclesiis predictis iustitiam; et sicuti postulavit,
sicut habuit. Ille enim aretinus episcopus contra senensem episcopum coram
ipso papa de illis ecclesiis disputavit, et iudicio curie vicit, et dominus papa misit nuntium
per quem investivit episcopum Gui(donem) de memoratis ecclesiis. Ab illa investitione
tenuit ecclesias illas usque modo aretina ecclesia sine litigio, excepto quod
tempore Ieronimi episcoi senensis episcopus lamentatus est de illis ecclesiis huic domino
pape Alexandro adversus aretinam ecclesiam. Vidi postea nonnunquam clericos
ab illis ecclesiis, ut dicebatur, venientes ad episcopium aretinum ad crisma, ad ordines,
ad sinodum, cum letaniis. Non audivi quod ante tempus Gui(donis) aretini episcopi
senensis ecclesia umquam possederit illas ecclesias. A predicta investitione sunt anni
ultra L. Ego autem videor mihi annorum esse LX.
47). Presbiter Martinus de Oliveto iuratus dixit: Quando Gui(do) Buccatorta factus fuit
aretinus episcopus bene XV habebam annos. Non recordor ante eum fuisse controversiam
predecessoribus eius ab ecclesia senensis vel ab alia de ecclesiis Assianinge vel Berardinge vel Bernardesce. Tempore vero prefati episcopi Gui(donis) episcopus senensis
querelam fecit, ut vox popularis erat, de ecclesiis illis predictis adversus episcopum
Gui(donem) Rome coram domino papa. Quod propter eam querelam ipsum episcopum
Gui(donem) Roma vocavit ad causam habendam super illis ecclesiis adversus senensem
episcopum. Vocatus autem non venit ad diem sibi datum. Cum non venisset ad diem,
dominus ille papa de litigatis illis ecclesiis, ut vulgariter ferebatur, senensem episcopum
fore constituit detentorem.
ost hec Gui(do) aretinus episcopus apostolico se conspectui presenavit, et ab ipso
illas ecclesias requisivit. Renovato ergo iudicio, is aretinus episcopus in apostolico auditorio
super antedictis ecclesiis certamen contra senensem episcopum habuit, eumque
in certamine sententialiter vicit, et illas ecclesias habuit, et de illis postea fuit per
apostolici nuntium, ut dicebatur ab omnibus, investitus. Tenuit eas ex tunc aretina
ecclesia sine lite usque ad tempus episcopi Ieronimi. Tunc enim Rainerius episcopus
senensis de illis ecclesiis querimoniam fecit, ut publice ferebatur et fertur, huic domino
pape Alexandro; sed causa non finita, episcopus ille decessit. Contra hunc quoque episcopum
aretinum Hel(iottum) lis fuit et est. Ab illa investitione omni anno, tempore
pacis, clerici a prefatis ecclesiis, me vidente, venerunt ad episcopium aretinum ad sinodum
et cum letaniis; item ad accipiendum ordines et crisma. Annos esse puto ultra
L post illam investitionem. Bene habeo LXVII annos et plus.
48). Petrus de Oliveto iuratus dixit: Annos XVI me, sicut mihi videtur, habente, gens,
me audiente, dicebat quod tunc noviter senensis episcopus a domino papa quesivit veluti
senensis ecclesie proprias ecclesias de Assianinga, ceterasque, de quibus modo lis
est, quas eo tempore, sicut et modo, aretina ecclesia possidebat. Propter quod dominus
ille papa nuntium direxit ad Guidonem aretinum episcopum, qui illum super hac causa
citaret ad curiam. Pravus ille nuntius fuit, ut dicebatur, quia non invento episcopo
Gui(done), qui tunc erat longe positus in montanis, nec ullatenus requisito, festinanter
rediit ad dominum papam, et fraudem illi suffugit, et titulum tergiversationis opposuit.
p. 551
Cuius nuntii verbis apostolicus ille motus, possessionem dictarum ecciesiarum tunc aretino
tulit episcopo, eamque transtulit in senensem.
Venit post hec aretinus episcopus Gui(do), et apostolicam audientiam postulavit; et,
renovato iudicio, sententialiter antefatas recuperavit ecclesias, et in eisdem fuit per illius
pape nuntium collocatus, et exinde usque hodie corporaliter illas aretina possedit
ecclesia. Verum episcopo vivente Ieronimo, senensis episcopus, ille qui ad curiam domini
pape decessit, litigium de iamdictis ecclesiis coram isto domino papa Alexandro, sicut
erat vox populi, resuscitavit. At vero, non ad finem procedente litigio, ille senensis episcopus
rebus fuit exemptus humanis. Multotiens ego vidi clericos ab illis ecclesiis, ut
patrum vox erat ad filios et vicinorum ad vicinos, venientes ad s. Donatum aretinum
ad ordines, crisma, sinodum et cum letaniis, quibus fere semper, ut memini, aderat
et nimbus et turbo et allevius vel aluvius pluvialis. Annis XL plus est a prefata sentencia.
Ante destructionem Aretii ego bienius eram, sic pater mihi dixit et mater.
49). Presbiter Ubertus canonicus s. Donati, qui et plebanus de Mesule, iuratus dixit:
Tempore Gui(donis) aretini episcopi, Rigettus germanus meus armiger erat Buiani prepositi
aretini; qui Rigettus, ut in illis diebus mihi dixit, Rome controversie interfuit,
que tunc erat inter ipsum episcopum Gui(donem) et Gualfredum senensem episcopum
de ecclesiis Assianinge, Berardinge et Bernardesce. Pene enim totum quod ex illa controversia novi, ipsius Rigetti relatione novi. Ab aliis siquidem hec audivi, quod prefatus
Gual(fredus) senensis episcopus de prefatis ecclesiis fuit pape Calisto conquestus, causans
illas dumtaxat senensi ecclesie pertinere. Quamobrem prenominatum episcopum
aretinum ad suam presentiam dominus ille papa Calixtus accivit; sed episcopus ille
Gui(do) tunc ab Aretio procul absistens, nescio si contempnens, copiam sui non exhibuit
ad terminum a summo pontifice sibi datum. Tunc habito consilio, papa Calixtus senensem
episcopum Gual(fredum) habere decrevit antedictas ecclesias; quod sic illas habuit
et licet modico tempore tenuit quia non ultra VIII menses. Incole tamen, qui tunc erant
et sunt, sepe mihi dicunt, quod plebem de Mesula, item s. Constantii, item s. Valentii
nunquam habuit senensis ecclesia. Ipse vehementer indignans predictus aretinus episcopus,
propiavit ad papam Calixtum, et ab ipso predictas ecclesias suppliciter repoposcit.
Dominus ergo Calixtus post pusillum obiit, et ei papa suceessit Honorius.
Honorius igitur, iterato iudicio et canonice pertractato, sicut a germano meo Rigetto,
qui tractatui se interfuisse postea mihi dicebat, audivi quod et ab aliis pluribus eo tempore similiter audiebam, ut episcopus aretinus ex tunc illas haberet et possideret
ecclesias iudicavit. Ab allis autem hominibus, et non a Rigetto, audivi quod per nuntium
a domino papa Honorio destinatum in prenominatis ecclesiis fuit Gui(do) episcopus
aretinus relocatus et, sicut oportuit, revestitus. In ecclesiarum pacifico tenimento
aretina ecclesia perstiti, quod ad meum auditum, usque quod episcopi Ieronimi tempore,
Rainerius senensis episcopus coram domino papa Alexandro, sicut audivi, super
illis ecclesiis extinctam revivificavit litem. Vidi hec et sepius in episcopio s. Donati
illarum ecclesiarum clericos ad sinodum, ad ordines, crisma, festum s. Donati, et populum
cum letaniis. A relocatione predicta annis XL plus extant; ego autem annorum LX
et fere IIII curriculum iam peregi.
50). Aretius de s. Salvatore in Classo iuratus dixit: Gualterum aretinum episcopum
ego vidi, nec recordor adversus eum de ecclesiis Assianinge et Berardinge vel Bernardesce
p. 552
fuisse coram aliquo papa litigium, quamquam passim a molestis snbmurmurari.
Verum tempore Gui(donis) aretini episcopi, me quidem audiente populariter id referri,
senensis episcopus cum annorum XX iam curriculam perlustrassem, de predictis ecclesiis
querimoniam apostolico fecit, illas esse sui iuris instantius astruens. Eapropter accitus
aretinus episcopus Gui(do) non occurrit ad diem. Hinc apostolicus motus, ecclesias illas
senensi concessit episcopo. Sic igitur illas senensis episcopus habuit, et non multo
tempore tenuit. Non multo post partibus ambabus revocatis ad causam, et ea postmodum
ventilata comodius, decreto summi pontificis, Gui(do) aretinns episcopus vicor
abcessit, et in prefatis ecclesiis fuit per nuntium apostolici restitutus. Hactenus ex tunc
illas aretina possedit ecclesia, senensi tamen ecclesia semper adversus eam submurmurante.
Et tempore quod episcopi Ieronimi, senensis episcopus huic, ut mihi videtur,
domino pape Alexandro apud Berulam litem de predictis ecclesiis renovavit, et lite
non finita, subinde migravit a seculo. Multotiens et plebanos et clericos hic in episcopio
s. Donati vidi ad crisma, sinodum, ordines, ad festum s. Donati, etiam populos, et
tempore pacis cum letaniis et crucibus. Et a predicta restitutione anni mihi esse videntur
prope L. Ego autem ultra LX annos habeo.
51). Iallus de Pergine iuratus dixit: Camerarius aretini episcopi Gui(donis) erat quidam
nomine Zuccus. Illi camerario ego armiger eram; et tunc senensis episcopus coram
papa romano predictum episcopum Gui(donem) de ecclesii Assianinge et Berardinge et
Bernardesce, quas tenebat idem aretinus episcopus, ut dici communiter audiebam, molestavit
illas instanter, ut senensis iuris expocens. Iubente ergo illo domino papa, sicut
ab illo camerario tunc audivi, et sicut, me audiente, in aula eiusdem episcopi Gui(donis)
erat publice verbum, ipsi ambo episcopi iverunt et steterunt Rome in presentia domini
pape, ub de illis ęcclesiis certarunt satis et super; et illius domini pape sententiali
decreto, prenominatus Gui(do) aretinus episcopus in illo certamine vicit et apostolici
privilegio ecclesias prenominatas obtinuit, et ita gaudens fuit reversus Aretium. Quo
reverso, die quodam cum essem Pergene, fuit ibi idem episcopus Gui(do), et vidi ibi
secum quemdam, nescio si clericus erat, quem omnes dicebant ideo venisse ut investiret
ipsum episcopum Gui(donem) de presignatis ecclesiis: omnes dicebant quia romanus
erat, et erat ei nomen Petrus latus, et certe valde latus erat et plenus in
pectore.
Reminiscor autem quod tunc, cum in domo presbiteri terre, episcopus et ille Perus
calefacerent se ad ignem, me et multis allis adsistentibus, episcopus ab illo Petro quesivit
de Petro Leonis dicens: Miror et satis cum tot sapientes nobilissimi et summi viri
sint in urbe Roma, quod quotiens ipsi sua colloquia mirabiliter celebrent et in eis maiestative
concionentur, mox ut Petrus Leonis accedit omnes obnubilantur et liquefiunt. Et
respondit episcopo Petrus ille: Eius gratie Petrus Leonis est Rome, ut ad illius nutum
tota Roma taceat et tota loquetur. Audivi crebro quod ab illis ecclesiis clerici veniebant
huc ad s. Donatum, ad ordines, ad crisma et ad sinodum et ad paratas, et cum letaniis,
et quod ecclesia aretina in illis faciebat voluntatem suam, sicut in aliis de episcopatu.
Ecclesia vero senensis quod ad meum auditum nunquam illas tenuit. Ex quo vidi illum
Petrum latum, ut dixi, nescio de hiis ecclesiis aretinam ecclesiam fuisse litigatam
a senensi, nisi tempore huius nostri episcopi Hel(iotti). Item ex quo vidi illum Petrum
latum est annus L et plus. Ego vero bene sum annorum LXIIII.
p. 553
Martinus Iohannis de Dorna iuratus dixit: Prope c annos habeo. In destructione civitatis
aretine habebam annos bene XII. Vidi Sigifredum et Gualterum aretinos episcopos,
et nunquam audivi eos litigari de ecclesiis, unde modo lis est adversus hunc
episcopum aretinum Hel(iottum), de ecclesiis scilicet Assianinge et aliis super quibus
eum molestat senensis episcopus. Tempore vero Gui(donis) aretini episcopi, cum pene
iam essem annorum XL, Ursus genitor genitricis mee scarius erat Gui(donis) aretini
episcopi. Tunc ab illo Urso avo meo, et etiam a patre meo et a multis aliis audivi manifeste
dici, quod senensis episcopus molestabat ipsum episcopum Gui(donem) de prefatis
ecclesiis sui iuris, illas esse pro totis suis viribus causans; et quod postea diu causatus
eas ad presentiam domini pape Roma, ipsum aretinum episcopum super illis ecclesiis
provocavit ad experimenta causarum, ubi tunc ambobus qui sibi iuris esset expertis
et meritis evidentissime cognitis, hinc inde causarunt: romanus pontifex aretinum presulem
de pretaxatis ecclesiis in ea causa censuit esse victorem. Exiude tenuit illas ecclesias
sine lite usque nunc, quantum ad meam scientiam et auditum. Scio per auditum
et visum meum, quod clerici de Assianinga postea sepissime venerunt ad hanc domum
s. (Donati) ad sinodum, crisma, ordines, letanias, et ad festum s. Donati, et populus
illius terre similiter. Nunquam audivi quod illas ecclesias ecclesia senensis hahuerit. Ex
quo autem vicit illas, ut predixi, episcopus Gui(do) annos XLVI arbitror effluxisse. Recolo
autem quod postquam ita vicit et etiam tenuit illas ecclesias litigiosas omnes episcopus
Gui(do), senenses invenerunt, et violenter irruerunt in burgum s. Quirici in Osenna, et
violenter tenuerunt ipsum locum per tres dies, et non potuerunt plus quia repulsi
fuerunt a supervenientibus aretinis. Sic erat apud nos fama vulgari. Videbam enim
nostros milites ab illa parte redeuntes, et dicebatur quod a tali negotio revertebantur.
53). Gallus de Pogi iuratus dixit: Iam ferme vicennis ut arbitror, eram et armiger
Alberti de Capannule patris huius aretini episcopi domini Hel(iotti). In illis diebus
palam verbum insonuit auribus nostris sibique per Aretium, sicut estimo, devulgatum
quod Guido aretinus episcopus, sollicitatus ab episcopo senensi super illis ecclesiis, super
quibus a senensi episcopo in hodierno die sollicitatur dominus Hel(iottus) aretinus
episcopus, Romam perrexit. Ibi coram apostolico contra senensem episcopum de ipsis
ecclesiis debita ratione conflixit et, iudicio curie, superavit; et subsequenter in illis fuit
per nuntium apostolici refirmatus. Memoror quod una dierum prenominatus dominus
meus Albertus, me comitante secum, mane in valle de Assia predicto episcopo Gui(doni)
applicuit cum multis aliis militibus. Ivimus tunc cum episcopo ad plebem de Rapulana.
Audivi campanas, et, ut dicebant omnes, intravit in plebem cum nuntio domini pape;
qui nuntius ipsum episcopum tunc posuit in tenimento ipsius plebis. Ivimus et ad
s. Quircum in Osenna, ubi sero fuimus hospitati foris in campo; in quo sero ab eius
loci hominibus precisa fuit manus uni de nostris, nescio quomodo vel casu. Deinde,
mane facto, episcopus Gui(do), sicut ab omnibus dicebatur, ivit in plebem cum nuntio
domini pape, et sic ille nuntius introduxit eum in omnes alias ecclesias litigiosas, que
p. 554
modo sunt aretinis et senensibus materia litis. Ex tunc illas usque nunc aretina possedit
ecclesia, et, ut cogito, sine lite nisi tempora huius nostri domini episcopi Hel(iotti).
Nescio me audisse quod ecclesia senensis ecclesias illas umquam tenuerit. Vidi multotiens
eorum clericos ecclesiarum hic ad festum s. Donati, ad sinodum, ordines, crisma et cum
letaniis, etiam populi veniebant. Ex quo sic fuimus ad s. Quiricum bene habetur L anni.
Ego autem iam annos LXXX decurri.
Hos tres aretine ecclesie testes examinavit magister Gregorius, precepto magistri Laborantis
cardinalis, apostolice sedis in Tuscia legati, assensu senensis ecclesię et aretine.
54). Ugolinus de s. Martino iuratus dixit: Octennis eram et habitator huius ville s. Martini,
in qua sumus, quando rex Henricus destruxit civitatem Aretii et evertit turres et
muros civitatis. Recordor quod eo tempore erat Gualterus aretinus episcopus; illum
multociens vidi; ipse etiam me crismavit. Idem episcopus in pace et quiete tenuit, ut
audivi, ecclesias de Assianinga, Berardinga et Bernardesce, unde modo lis est. Ei successit
episcopus Guido Buccatorta. Tempore ipsius episcopi Gui(donis), episcopus senensis,
nescio quis, sicut audivi, conquestus est domino pape qui tunc erat, de prefato
episcopo Gui(done) super ecclesiis prenominatis. Qui episcopus aretinus vocatus ad
curiam diu litigavit cum senensi episcopo in presentia domini pape; et per sentetiam
vicit prefatas ecclesias, unde modo lis est.
Cum autem episcopus senensis redisset a curia, et consules qui cum eo iverant eo
die quando sparguntur olive, me audiente et presente, dixit Macon consul senensis universo
populo senensi ante regiam canonice s. Martini, ubi olive tunc benedicebantur:
Viri senenses, Deo conqueror et vobis de romanis qui receperunt pecuniam nostram
ad voluntatem suam, et cum deberent esse vobiscum in plaito nostro contra aretinum
episcopum, recesserunt, nec in aliquo nos adiuvarunt, nec etiam aretino episcopo nocuerunt.
Sed vindicemus nos sic et faciamus talem causam, unde loquentur homines
per universum orbem. Eamus omnes ad plebem s. Marcellini et destruamus eam, sic
quod non remaneat lapis super lapide. Hoc facto, eamus ad plebem s. Felicis et faciamus
similiter: deinde eamus ad plebem de Pacina, et faciamus idem; postea ad plebem
s. Quirici in Osenna, et faciamus similiter; et sic destruamus eas plebes, postquam non
possumus ipsas habere. Sic ille dixit, sed non destruxerunt aliquam ex eis.
Postea vero cum ego et vicini mei iremus Romam ad perdonantiam que fit in ascensione
Domini, in burgo de Caprallica, prope Sutrium obviavimus episcopo aretino Gui(done),
qui revertebatur de curia, cum multo equitatu, benedicendo populum. Et ego
tunc quesivi ab eo: Domine, dicatis nobis quod factum est de plaito vestro, quod habebatis
adversus episcopum senensem de plebibus unde lis erat. Episcopus autem respondit:
Frater, nostre fuerunt plebes et nostre sunt. Et sic rediit cum triumpho et gloria. Ab
illo tempore aretina ecclesia tenuit illas ecclesias usque modo; nec audivi quod senensis
ecclesia inde postea litigaverit usque ad tempus istius episcopi Hel(iotti). Recordor
etiam quod vidimus sepe clericos predictarum ecclesiarum venientes ad domum s. Donati,
ad sinodum, ad ordinationes, ad crisma, et cum letaniis. Ab illa prefata victoria
sunt anni L plures. Ego sum bene septuagenarius.
Torna all'inizio