Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.671 » Pag 231 - 232

4.671
231
232

231
+ In nomine domini tricesimo secundo anno domni paldolfi gloriosus princeps, et vicesimo
septimo anno principatus domni landolfi filii eius, et secundo anno principatus domni
paldolfi filii supradicti domni landolfi gloriosi principis, mense december, duodecima indictione.
Ideoque ego mulier nomine sikelgaita filia iaquinti iudici, et que sum uxor dilecti
iudici qui et adelgardo dicitur, filius potelgardi, qui et dilecto vocabat, sicut mihi
congruum est, vona etenim mea volumtatem ante presentia mari iudici et aliis idoneis
ominibus per berbum et volumtatem supradicti viri mei, in cuius mundium sum, per anc
cartulam donabit adque ad semper abendum confirmabit tibi iannaci castaldei filio ursi
tota et inclitam omnem rebus mea, quod mihi abere pertinuit a pars iaquinti iudici qui
fuit genitor meus, et da ipsa genetrice mea in loco beteri salernitane finibus, cum bice
de viis et usu aquarum et omnibus a se pertinentibus funditum, ut dictum est, illut tibi
donabit, securiter et firmiter amodo et semper tu et tuis eredibus predictam nostram donationem
abendum cum omnis monimen exinde continentes, et omnia exinde faciendi quod
volueritis, unde et in presentis pro eadem nostra donatione secundum legem launegilt a
te inde recepimus mantellum unum in omnis deliberationem; de quibus ego nominata sikelgaita
per consensum et voluntatem supradicti dilecti iudici vir meus, in cuius mundium
sum, per vona combenientiam obligo me et meis eredibus amodo et semper antestandum
et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta mea donatione da illis
232
ominibus et partibus, qui pro parte mea et de meis eredibus partibus vobis exinde emiserit
quodcumque causationem; et si taliter illut vobis defensare non potuerimus, tunc,
sicut in lex langnobardorum de donum et launegilt continet, ita ego et meis eredibus tibi
tuique eredibus adimpleamus et persolbamus iustitia; et quando tu vel tuis eredibus de
supradicta nostra donationem et de monimen inde continentem per vos ipsis volueritis essent
autori, vice nostra licentiam et potestatem abeatis in omnibus inde causare et finem
facere, qualiter vultis cum omnibus rationibus; quod si taliter, quemammodum supra legitur,
vobis non adimpleberimus, aut si ego vel meis eredibus quomodocumque per qualemcumque
rationem quesierimus illut vel exinde tollere, aut contraret, seu remobere,
aut si qualemcumque causationem vobis inde preposuerimus, prima omnia questio et causatio
nostra et de nostris eredibus adbersus vos vestrosque eredes sint inde tacita et vacua,
et per vonam combenientiam per voluntatem de iamdictus vir meus componere obligo me
et meis eredibus, tibi tuique eredibus triginta auri solidos constantinos, et, ut supra legitur,
semper vobis adimpleamus. Quod te gualfus subdiaconus et notarius scribere rogabit
in abellino mense et indictione feliciter.
+ Ego qui supra mari
+ Ego rocci
+ Ego mari.
Torna all'inizio