Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.846 » Pag 219 - 221

5.846
219
221

219
+ In nomine domini domno romano dibina gratia imperator augusto, deo propitio, quinto
anno imperii eius, mense hoctuber, prima indictione. Ideoque ego nomine ademari filius
220
quondam iohanni presbiteri, qui sum commorantes intus cibitate luceria, Declaro enim intus
in ac predicta cibitate luceria coram presentia benedicti iudicis et aliis nobiliores
hominibus qui hic subter conscripti sunt, quia pertinentem mihi abeo ex predictum genitorem
meum una torna de vinea in excla illa pars flubio salsulo ……… qui dicitur
ad ipsa labandaria, subtus hanc predicta civitate luceria, que his dicta vinea pro meis
magnis necessitatibus ... dum michi vindere congruum est et mea congruitate exinde
conficere debeo. Quapropter, dum michi congruum et abtum esse videtur, vona etenim mea
volumptate per anc enim videlicet cartulam vindedimus tibi michaeli ……. integram
et funditus ipsam iamdictam vineam, qualiter michi esse pertinentes per ec finis et mensure,
qualiter in ista cartula hic subtus declaratur. De prima pars quod est a medio limite
et fine ipsa vinea iohanni filii gisaldi abunculi mei, inde sunt ad iustum mensuratum
hominis mediocris persona passi triginta quinque. De secunda namque pars quod est a
medio limite et fine ipsa vinea madelperti presbiteri, inde sunt passi triginta nobem. De
tertia vero pars, quod est ab ipsa via puplica que badit infra ipse vinee, inde sunt usque
in prioras fines passi triginta uno. Inter iste namque finis et mensure que superius cernitur
et legitur, de fine in finem, quantum infra claustrum est de ex eodem vinea, unde
nec nobis, nec ad eredibus nostris, neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio
reserbabimus requirendi; Set qualiter edificiata est eamdem vinea, una cum mediis limitibus
et cum viis et anditis suis, et cum legitima ingressa et regressa sua, et cum inferius
et superiusque suis, et cum arboribus pomiferis et inpomiferis et cum suis omnibus
pertinentiis, et cum omnia infra se abentibus integra, velut prelegitur, ipsa iamdicta
vinea venundedimus tibi cuiusdicti michali comes emtori nostro possidendum. De quo pro
constabiliscendam tibi atque confirmandam hanc nostra vinditionem, manifesti sumus, quod
a presentem recepimus a te prenominatum emptorem nostrum finitum pretium duobus
solidi soterici voni per caput; finitum est enim, Ea videlicet ratione, ut amodo et semper
eadem nostra vinditione integra, qualiter prelegitur, abere et possidere baleatis, et faciatis
exinde, quemammodum tibi vel at tuis eredibus placuerit, sine nostra et de nostris
eredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus musando
filius lupini, et obligamus nos et nostris vobis cuiusdicto emptori nostro et at tuis obligamus
eredibus, ut anc nostra vinditione integra, qualiter prelegitur, nos vobis ab omnibus
hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus; quod si noluerimus,
aut si nos ipsis per quavis ingenium anc nostra vinditione vobis retornare aut remobere
quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inde sint bacua, et decem aurei
solidi constantini nostros eredes vobis vestrisque eredibus componere obligamus, et in
221
antea taciti et confusi maneamus per invitis, per supradicta guadia et iamdicto mediatore,
qui se tribuit vobis ad pignerandum omnia pignera sua legitima et inlegitima ....
donec per invitis adimpleamus vobis iuxta uius textum cartule, et hanc cartulam nostre
vinditionis aput vos omni tempore firmam et stabilem permaneat. quam te deusdedi diaconus
et notarius as scribere rogabimus. actum in civitate luceria qui et interfui mense
et indictione superscripsi feliciter.
+ Ego qui supra benedicto iudice
+ Ego poto teste
+ Ego ilperino teste.
Torna all'inizio