|
370
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab
incarnatione eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo
primo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense maio decima indictione. Dum in sacro
Salernitano palatio coram presentia suprascripti domni nostri
Gisulfi serenissimi et a Deo conserbati principis essem
ego Petrus iudex et plures more solito circa eum essent fideles,
ipse domnus benignissimus princeps, inspirante rerum
omnium factore et gubernatore Deo, a quo bona cuncta procedunt,
pro amore eiusdem domini et salvatoris nostri Iesu
Christi et salute anime sue et anime domni Guaimarii invictissimi
principis et ducis genitoris sui et per interventu
domni Leonis reverentissimi abbatis monasterii Sanctæ et individuæ
Trinitatis, quod conditum est foris hanc [S]alernitanam
civitatem in loco Metiliano, spiritualis patris et oratoris
sui, sicut ei placuit, sua voluntate, per hanc cartulam optulit
in ipso monasterio de rebus pertinentibus sue reipublice in finibus
Lucanie res in quibus ecclesiam Sancte semperque
virginis Dei genitricis Marie que ad Gulia dicitur et alias ecclesias
constructe sunt, que sunt per fines et mensuras iusto
passu hominis mensuratas: a parte septemtrionis est finis
qualiter incipit a mari, ab eo loco ubi petre albe sunt
que dicuntur da lu Puczillu, et ascendit rectum in serra
montis in quo ecclesiam Sancti Angeli intra has res constructa
est, et ab ipsa serra vadit per medias serras montium usque
media serra montis maioris qui dicitur de lu Corsicanu et inde
descendit per mediam serritellam et iuxta ecclesiam Sancte
Crucis usque viam que descendit in Duliarola; a parte
orientis finis media serra montis qui discernit a loco
Duliarola qualiter ab ipsa via vadit usque locum in quo Lacus
est vocatus; a parte meridiei finis suprascripti domni
371
principis sicut media vallicella et medium podium discernunt,
qualiter descendit a media ipsa serra ab eo loco ubi
Lacus dicitur rectum usque medio ribo, in eo loco ubi a lu
Ponte dicitur, iuxta quod terminus fixus est, et sunt ab ipso
termino usque viam que ibi a supto ducit, rectum mensurati
iuxta ipsum ribum passus viginti sex, et ab eodem
termino vadit per medium ipsum ribum in parte septemtrionis
passus centum viginti usque vallonem per quod
hyemis tempore aqua fluit, et transgrediente eo vadit in
parte ipsa septemtrionis iuxta ipsum ribum rectum mensurati
passus septuaginta, et revolvit in parte orientis
iuxta ipsum ribum rectum mensurati passus viginti, et
revolvit in parte septemtrionis iuxta ipsum ribum rectum
mensurati passus centum duobus, et transgrediente eo vadit
in parte occidentis iuxta res in qua ecclesiam Sancti Martini,
ipsi domno principi pertinentem, constructa est, sicut
terminatum est et sicut medio vallone discernit qualiter
a suprascripto ribo ascendit usque viam que ducit ad ipsam
ecclesiam Sancti Martini, iuxta quam salam fabricatam dicitur
fuisse que destructa est, et ab inde ascendit in parte ipsa
occidentis in medium torellum ubi terminus fixus est, et ab
ipso termino ascendit in alio torello et inde ascendit per
plaiam montis in ipsa parte occidentis usque serram montis
qui dicitur de Licosa in eo loco ubi Curte de Cisari dicitur
et vadit usque capite vallonis ulterioris; a parte ipsa occidentis
finis medio ipso vallone qui descendit secus ecclesiam
destructam Sancti Angeli, sicut revolvit et descendit
usque mare prope ipsam ecclesiam Sancte Marie que iuxta litus
maris edificata est, et secus mare vadit et coniungit in
priore fine, cum omnibus que intra ipsas res sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum ipsis ecclesiis, que intra ipsas
res per iamdictas fines et mensuras sunt, et cum vice de
ipsis viis et de aliis viis suis. ea ratione ut semper sit in
potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partium
suprascripti monasterii et liceat illum et successores eius
et partes suprascripti monasterii de eo facere quod voluerint.
372
et per convenientiam ipse domnus magnificus princeps
sua voluntate obligavit se et suos heredes semper defendere
ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus
suprascripti monasterii integrum illud quod in eodem optulit
monasterio, sicut suprascriptum est, ab omnibus hominibus, et
tribuit ipsi domno abbati licentiam ut, quando ille et successores
eius et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus
muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut
superius scriptum est ipse domnus princeps et suos heredes
ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus
ipsius monasterii non adimpleberint et suprascripta vel ex eis
quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per convenientiam
ipse domnus princeps sua benignitate obligavit
se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus
illius et partibus suprascripti monasterii quingentos
auri solidos constantinatos. Et taliter tibi Iohanni notario
scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |