|
75
+ In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domni nostri guaimari, et sexto
anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, septima indictione.
Ideoque ego astilfus filius quondam guidoni, sicut mihi congruum est, mea bona boluntate
per anc cartulam ante presentia ragemprandi iudici et subscripti nobilibus donabit
vobis desege, que ego in casa habeo, et gemmola filia tuaque desege, que ego genuit in
te iamdicta deseia, inclita rebus mea qui sunt terris bacue et silbis, qui fuit ipsius genitori
et genetrice mea de locum ribus altum, inclitum illut vobis iamdicte mater et filia
donabit: iterum et donabit vobis iamdicte mater et filia inclita curte mea, qui est terra
cum arbusto de locum nuceria ubi turricle dicitur, quod da me ad laborandum retinet disiio,
in ea ratione ipsa rebus nobis donabi, ut abeatis vos illam et frudietis, et de ipsorum
quod inde exierit, faciatis exinde quod bolueritis: tantum, si tu iamdicta deseia
virum tibi copulaberit, vel mortua fuerit, inclita supradicta rebus rebertad ad potestatem
ipsius gemmole in ea ratione, ut si abuerit ipsa gemmola filium vel filia de viro suo,
abeant ipsa rebus, natos nascente, ad frudiandum nomine, et de ipso frudium faciatis
omnia quod bolueritis; et si tu iamdicta gemmola sine filium vel filia mortua fueritis,
sicut dictum est, de biro tuo, ut inclita supradicta rebus que superius ego vobis donabit,
perbeniant in potestatem sancti angeli de intus ec cibitatem nostra pertinentem, ad abendum
illum ipsa rebus pars ipsius ecclesie usque in perpetuum: tantum, si ipsa deseia biba
fuerit post morte ipsius gemmole, et birum sibi non copulaberit, et de ipsa gemmola filium
vel filia non fuerit, ut inclita supradicta rebus diebus bite sue retinere ad frudiandum
nomine et de fructu quod de ipsa rebus exierit, licead exinde illam facere omnia
quod boluerit; ad eorum obitum, si non fuerit filium vel filia de viro ipsius gemmole, quod
de ipsa gemmola genuerit, totum perbeniant in ipsa ecclesia santi angeli, sicut iam super
legitur; et si abuerit filium vel filia de ipsa gemmola, aberent illum sibi, natos nascente,
76
ad frudiandum nomine, sicut superius legitur; et quale tempore de ipsa gemmola
semen inde non fuerit, ut inclita supradicta rebus rebertar in potestatem ipsius ecclesie
sancti angeli in illa ratione que super legitur: simulque et donabit vobis iamdicte mater
et filia unum parium de bobi cum quantum oc annum ipsi bobi laboraberit, et binum
meum quod abeo in locum silia, et una bote cum binum quod abet ipse disiio de ipso locum
nuceria, et quantum bictum modo abeo in ipso locum nuceria, et quantum mobile
ego in casa abeo, seu et deant vobis iamdicte mater et filia, petrus et grimoaldus comitibus
de mea causa, cuius ego illum in manum emisit quadraginta auri solidos de tari ana
quatuor tari per solidos; et amodo et usque sex anni completim vos iamdicte mater et
filia resideatis et abitetis in casa mea de intus ec cibitatem, sicut scriptum testamenti
continet, quod ego ad obitum meum fecit, ad securiter et firmiter amodo et semper vos iamdicte
mater et filia et vestros eredes inclito supradicto mobile abendum et faciendum inde
omnia quod bolueritis, et ipsa rebus stabile amodo abeatis et detineatis in illa ratione
que super legitur. Unde pro confirmandam et stabiliscendam supradicta mea donatione,
nuc a presentis iusta legem launegilt pro bice vestra recepit ego iamdictus astilfo da iohannes
germano tuaque desege mantellum unum in omnis deliberatione, sicut inter nos
combenit; de qua obligo me iamdictus astilfo et meos eredes amodo et semper antistandum
et defensandum vobis vestrisque eredibus inclita omnis supradicta mea donatione in illa
ratione, qualiter super legitur, da omnes omines omnique partibus cum bice de bie sue;
si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis vestrisque eredibus defensare non potuerimus,
tuc, sicut in lex langnobardorum de donum et launegilt continet, adimpleamus et
persolbamus vobis vestrisque eredibus iustitia; et si taliter omnia suprascripta vobis vestrisque
eredibus per supradicto ordine non defensaberimus et aliquit, de quantum superius
legitur, remobere aut contrare quesierimus, et quodcumque causationes inde vobis
vestrisque eredibus preposuerimus, componere obligo me et meos eredes vobis vestrisque
eredibus duocentos auri solidos constantinos et omnia suprascripta vobis vestrisque eredibus
adimpleamus in illa ratione, que superius legitur, et questio et causatio nostra sint
exinde tacita et bacua. Verumtamen et organea, ubi modo ipso binum est de ipso locum
silia, vobis iamdictis mater et filie donabimus, et taliter scribere rogabimus te iaquintus
notarius, actum salerno. Et oc recordamus et licead vos iamdicte mater et filia et filiis
et filie, quod ipsa gemmola de biro suo genuerit, licead ipsa rebus laborare et ad laborandum
dare, asque contrarietatem de meos eredes. Et taliter subiungere fecimus te superius
dictus iaquintus notarius.
+ Ego qui supra ragemprandus iudex.
| |