|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et septimo anno
 principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius octaba indictione.
 memoratorium factum a me dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie pertinentes
 supradicti domni principibus intus hanc salernitanam cibitatem inter muro et muricino
 ante subscripti testes tradidimus ad tenendum et lavorandum romanoli homo gruse atrianensi
 uxori ursi inginiusi rebus, quod pars ipsius nostre ecclesie abet in locum iobi finibus
 salernitanis, qui sunt terris cum vineis et terris cum silbis et bacibe et fructifera sua.
 una clusuria est da via qui benit da fine iohanni quatrario per fontana nostra usque in bia
 pulbica, et de alia parte fine ipsa bia, et da pars occidentis fine rebus predicte nostre ecclesie,
 et da pars septemtrionis fine rebus predicte nostre ecclesie et aliquantum badit per fine
 ipsius iohanni quatrario usque ipsa bia da ipsa fontana. ipsa halia clusuria habet finis:
 de capite fine ipsa via: de latere fine rebus ipsius ecclesie sicut terminatum est, et ab ipsa
 rebus descendente et coniungente in medio vallone et per ipso ballone descendente utque aqua de
 locubia, et de pede fine ipsa locubia, et de super latere fine sicut media ballone discernit qui
 est super alium ballone, qui infra ipsa rebus descendit, et coniungente in binea et ab ipsa
 vinea ascendente et coniungente ad ipsa vinea iohanni quatrario et per ipsa vinea coniungente
 in ipsa via: infra iste finis vinee exinde lavorare et cultare, sicut meruerit, et vindemiare
 et poma exinde colligere et medium totum eos nobis dare, et de ipso bacibum terraticum
 nobis dare, sicut meruerit, usque vindemie recollecte. unde guadia mihi ipse romanus dedit et
 se ipsum mihi mediatorem posuit; et per ipsa guadia obliavit se, ut si aliquit inde removere
 aut contrare quesierit et talia in pars ipsius nostre ecclesie non adimpleverit, per ipsa guadia
 componere obligavit se in pars ipsius nostre ecclesie decem auri solidos costantinos et omnia
 suprascripta adimplerent. et unc brebem scripsi ego iohannes notarius
 
 + ego petrus
 + ego iohannes me subscripsi.
 |  |