133 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno sexagesimo sed et constantino 
frater eius magno imperatore anno quinquagesimo septimo: die vigesima 
mensis februarii indictione tertia neapoli: Certum est nos stephano et petro 
germanis filiis quondam sergii coctricati abitatoribus in loco qui vocatur 
quarto pictulum iusta giniolo foris flubeum: a presenti die promtissima 
volumtate promittimus vobis domino pancrati venerabili igumeno monasterii 
sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatus est in monasterio sanctorum 
theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridiarium: et at 
cuncta sancta vestra congregatione monachorum venerabilis vestri monasterii: 
propter parte de terris vestris iuris memorati vestri monasterii: quantum 
nos exinde de antea tenemus in memorato loco quarto pictulum et giniolo: 
insimul una cum arvoribus fructiferis vel infructiferis et cum introitas earum 
et omnibus eis pertinentibus: quod est ipsum esparte quantum nos exinde 
tenemus at lavorandum sicuti inferius illos nominamus: due vero petie qui 
sunt in aliquantum in uno coniunte et nominatur fossa de carictina coherente 
sivi ab uno latere parte horientis est in aliquantum terra heredum domini 
iohanni de domina ruta: seum et terras memorati vestri monasterii que lavorat 
. . . . . de amabile quas in vestra reservatis potestate: et de alio latere parte 
occidentis terra heredum domini gregorii de domina rotunda: ab uno capite 
parte septemtrionis via publica: et a foris ipsa via sunt aliis terris vestris 
ipsius vestri monasterii que detinet ipsi de amabile: at lavorandum quem in 
vestra reserbastis potestate: et de alio capite parte meridiana est memorata 
terra memorati heredum quondam domini iohanni de domina ruta: et in aliquantum 
est coniuncta cum memorata alia petia: et ipsa alia petia finis abet 
ab uno latere parte meridiana terra domini gregorii bulcani de capuana et de 
alio latere parte septentionis coheret memorata terra memorati heredum quondam 
domini gregorii de domina rotunda: de uno capite parte orientis coheret 
memorata terra memorati heredum domini iohanni de domina ruta: et a 
parte occidentis via publica: tertia vero petia ibi ipsum coheret sivi ab uno 
latere parte meridiana terra ecclesie sancte agathe: de alio latere parte septemtrionis 
terra ecclesie sancti petri: a parte vero horientis et occidentis 
134 
sunt terris vestris memorati vestri monasterii que lavorat parentes vestris 
quem in vestra reserbastis potestate: quarta petia qui est intra illum arbustum 
bestrum maiore et ipsam abet finis ab uno latere parte orientis terra 
vestra memorati vestri monasterii que vobis reserbastis: et de alio latere 
parte occidentis terra ecclesie sancti georgii maioris sicuti inter se termines 
exfinat: de uno capite parte meridiana est iterum terra vestra memorati 
vestri monasterii que in vestra reserbastis potestate: a parte septemtrionis 
coheret via qui badit iusta puteum bestrum qui est factum in casa propria 
memorati vestri monasterii que detinet ipsi de amabile: quinta vero 
petia ibique in aliquantum coniunta quas ea in aliquantum dibidit memorata 
via coheret sivi a parte occidentis et orientis terra de illi pappaculione: 
et da ipsa orientale parte coheret terra ecclesie sancti iuliani: a 
parte meridiana terra memorati vestri monasterii que in vestra reserbastis 
potestate: a parte septemtrionis terra heredum domini bernardi: sexta petia 
finis habet ab uno latere parte orientis via publica: et de alio latere 
parte occidentis coheret terra vestra memorati vestri monasterii que in 
vestra reserbastis potestate: et a foris ipsa terra vestra que in vestra reserbastis 
potestate est terra ecclesie sancte marie que nominatur ad obulum: 
a parte meridiana est iterum terra vestra memorati vestri monasterii 
que in vestra reserbastis potestate: et a foris ipsa terra vestra que in vestra 
reserbastis potestate est terra heredum de illum moniamonia: a parte 
vero septentrionis iterum terra memorati vestri monasterii que in vestra reserbastis 
potestate et in aliquantum terra domini sergii armagaudium: 
septima vero petia qui est fundum ubi nos abitare viderimus cum intersico 
suo ibidem coniuntum a parte occidentis coheret sivi insimul ab uno 
latere a memorata occidentalis parte est fundiciolum de illu scafatu: et in 
capite a foris ipsum intersicum est terra ecclesie sancti petri et terra memorati 
heredum iohanni domina ruta: et de alio latere parte orientis 
terra de illu bocciaboccia: et terra heredum domini stephani amarrati: de 
uno capite parte meridiana coheret via unde ibidem introitum abere debeamus: 
et a foris ipsa via est terra vestra que in vestra reserbastis potestate 
quas vero memoratum fundum cum memorate sex petie de memoratas 
terras vestras iuris memorati sancti vestri monasterii ut super legitur 
nobis nostrisque heredibus dedistis illos in colligio at lavorandum at detinendum: 
135 
in eo enim tenore ut abto tempore nos et heredibus nostris 
illos vene et diligenter lavorare et excolere et at meliore cultum perducere 
debeamus cum vobes nostros et conciaturias vel omnias expensas caucuminas 
et bites ibidem omni annue ponere et plantare debeamus ubi necessum 
fueris et sicut iustum fueris: et illut potare et propaginare debeamus quomodo 
merueris: et in ipsum fundum abitare et residere debeamus et casa 
et area seum ortum et reditas ibidem facere et abere debeamus: set de 
ipsum fundum ubi abitaberimus nos exinde abere debeamus parti due: reliqua 
vero tertia ex ipsum fundum in vestra reserbastis potestatem: et omnia 
quodcumque nobis dominus deus dederis in quolibet seminatus que ibidem 
seminaberimus in nostra nostrisque heredibus sint potestate unde nullam 
nobis exinde queratis aut tollatis: tantummodo omni annue nos et heredibus 
nostris vobis vestrisque posteris et in memorato vestro monasterio dare et 
atducere debeamus per festivitate sancti sebastiani obas quinquaginta sine 
omni amaricatione: et omni annue per estate palea due parti de carrum 
tractum usque intus ipso vestro monasterio: et omni annue desuper quantum 
binum et grecum ibidem nobis dominus deus dederis mustum mundum 
et saccapannas tunc dividamus illos inter nobis per medietate. vos et posteris 
vestris medietate: et nos et heredibus nostris similiter alia medietate: et ipsa 
medietate vestra de ipsum binum mundum et de ipsum grecum vos et posteris 
vestris illos exinde traere debeatis una cum ipsa sorte vestre de ipsa saccapannas 
quomodo potueritis: set omni annue per vindemias nos et heredibus 
nostris vobis vestrisque posteris et in memorato monasterio per omnem 
salmas de binum mundum et de grecum quante nobis exinde tetigeris: de 
ipsa sorte nostra propria vobis vestrisque posteris dare et refundere debeamus 
de vinum mundum per una quoque salma urcium unum pro qua 
vos exinde traxeritis ipsa sorte vestra: et nos et heredibus nostris illut 
vindemiare debeamus at omni nostro expendio: et ipsa sorte vestra serbare 
debeamus in organeis nostris dies tres: et per vindemias duas personas vestras 
nutrire debeamus quomodo iustum fueris: binum at bibendum et untum 
at condendum pro ipsis operariis qui ibidem bindemiaberis comuniter 
demus: Insuper stetit nobis ut vos et posteris vestris omni annue licentiam 
et potestatem abeatis ibidem seminare pratum et lupini usque at unum modium 
et medium de terra per passi mensuratum absque omni nostra contrariete: 
136 
et non abeatis licentiam vos et posteris vestris et memorato monasterio 
nobis nostrisque heredibus exinde iactare aut illos tollere per nullum 
modum nec per summissas personas: vene nos et heredibus nostris illos 
lavorantes et arbustantes et omnia memorata per ordine atimplentes ut superius 
legitur: et quandoque nos et heredibus nostris vobis vestrisque posteris 
et in memorato monasterio illut abrenuntiare voluerimus licentiam et potestatem 
abeamus arbustatum et bitatum cum omni sua melioratione et 
licentiam et potestatem abeamus de memoratum fundum exire cum omnia 
causa nostra quomodo liberis introivimus sic exinde liberis exiamus excepto 
fructoras et sepis per girum ipsum fundum que exinde non berremus: quia 
ita nobis placuit: Si autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis per 
quobis modum aut summissas personas tunc componimus nos et heredibus 
nostris vobis vestrisque posteris auri solidos duodecim bythianteos et hec 
chartula ut super legitur sit firma scripta per manus sergii tabularii per 
memorata tertia indictione + hoc signum + manus memorato stephano et 
petro germanis quod ego pro eis subscripsi + 
+ [… ……. ……. .. ….. ….. ….] + 
+ ego stefanus filius domini cesarii testi subscripsi + 
+ Ego gregorius Curialis testis subscripsi + 
+ Ego sergius tabularius Complevi et absolvi per memorata indictione +
  |