Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1015 » Pag 223 - 225

6.1015
223
225

223
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus salerni domni nostri guaimarii
gloriosi principis et quinto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatus eius amalfis
224
et sirrenti, et primo anno suprascriptorum principum et ducatuum domni gisulfi eximii
principi et duci filii eius, mense ianuarius, Undecima indictione. Ideoque nos rainaldo
presbiter et rocco, qui sumus germani abitatori de locum tusciano pertinente sancti angeli
qui situm est in monte qui dicitur aureo, et filii sumus quondam mari, Sicut nobis congruum
est bone nostre voluntatis per hanc cartulam Ante subscripti idoneis ominibus
commutationis ordine tradidimus tibi adelberti comiti filii quondam landoarii comitis Una
pecia de terra bacua a super; flubio tusciano, ubi copersitu dicitur, quod nobis pertinet da
guisenolfus filius iohanni granie per firma cartula, quod est per hec finis et mensurias:
A parte occidentis erga fine ipsius episcopio inde passi octuaginta sex; A parte meridie
fine tuaque adelberti comiti, inde passi quinquaginta sex; A parte orientis fine bia, inde
passi triginta quattuor, et trabersante ipsa via et pergente in parte septemtrionis erga: fine
tuaque adelberti comiti, inde passi triginta octo; A parte septemtrionis fine alia via inde
passi quadraginta mensurati ad iusto passu per iamdicte finis et mensurie, sicut diximus,
inclitum illut commutationis ordine nos predicti germani tibi predicti adelbertus comes
tradidimus et confirmavimus cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis
et cum bice de ipse vie. Et liceat te et tuos eredes amodo et semper de suprascripta nostra
commutatione facere omnia quod volueritis, absque omni nostra. et de nostris eredibus
contrarietatem. Et propter confirmationis uius nostre commutationis nos predicti germani
suscepimus a te iamdictus adelbertus comes a presentis pro alia cartula que aput
nos a nostra parte scripta retinemus, Una pecia de terra bacua in locum monte, ubi
scabella dicitur, per hec finis et mensurias: De una parte fine bia, inde passi octuaginta:
parte orientis fine tua, inde passi triginta quattuor; A parte septemtrionis fine tua, inde
passi octuaginta;.A parto occidentis passi quadraginta mensurata a supradicto passu per
iamdictis finis, sicut diximus, nos predicti germani pro ipsa nostra commutatione a te predicto
adelbertus comes suscepimus, sicut inter nos combenit in omni deliberatione. De qua
per vona, combenientia nos iamdicti germani guadia tibi iamdicto adelbertus comes dedimus
et mediatorem tibi posuimus amatus de ipso locum monte Pilii quondam iohanni; et
per ipsam guadiam obligamus nos et nostris eredibus semper defendere tibi tuisque eredibus
integram suprascripta nostra commutationem a partibus uxoribus nostre et da omnibus
ominibus omnique partibus. Et quando tu et tuis eredibus de suprascripta nostra commutatione
per vos autores esset volueritis, potestatem abeatis in omnibus inde causare et
finem facere qualiter, volueritis cum moniminibus et rationibus quas de eo ostendere volueritis.
Et si taliter omnia suprascripta, quemammodum superius, nos et nostris eredibus
tibi iamdictus adelbertus comes ad tuis eredibus non adinpleverimus, et suprascripta
225
ex eis quicquam removere aut contrare quesierimus, per ipsa guadia obligamus nos iamdicti
germani et nostris eredibus Componere tibi iamdictus adelbertus comes et ad tuis
eredibus quinquaginta auri solidos constantinianos, et, sicut superius legitur, vobis adimpleamus.
Et taliter scribere rogavimus te petrus notarius.
+ Signum manus iohannis castaldi filii iohanni
+ Signum manus alferii filii maraldi calbarosii.
Torna all'inizio