Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.765 » Pag 96 - 97

5.765
96
97

96
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri guaimari, et
septimo anno domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense aprelis, hoctaba indictione.
Memoratorium factu a me iohannes filio stefani calbenzo, eo quod ante subscripti
idoneis hominibus coniuntus sum cum maio abbas ecclesia sancti maximi, quoniam
ante os annos dedit mihi et grimoaldi filio stefani comitis inclita medietate de curte,
quod pars ipsius ecclesie abet in locum angre, ubi casa amabile dicitur, qui est terra cum
arbustis bitatis et bacuum uno tenientem infra ec finis et mensuras: a pars orientis fine
ipsius ecclesie, unde via fuit, inde passi centum nonaginta quatuor usque bia qui modo
se andat, et per ipsa bia habiente in pars meridie usque ipsa alia bia plubica maiore,
sunt inde passi quadraginta quinque: a pars meridie fine ipsa bia plubica maiore qui dicitur
stabiana, sunt inde passi centum quatuordecim: a parte occidentis rectum mensurati
passi septuaginta unum, et abinde rebolbente in pars occidentis rectum exiente usque
in fine de eredes domni radeghisi, sunt inde passi nonaginta quatuor, et abinde rebolbente
in pars septemtrionis contra ipsa padule inde sunt passi nonaginta quatuor: a pars
septemtrionis fine ipsa padule qui pertinet ipsius ecclesie, inde sunt passi usque ipsa priore
fine centum septuaginta quatuor: totum mensuratum ad iusto passum ominum per iste
finis et mensurie, sicut dictum est, inclita medietate ipse abbas mihi et ipsius grimoaldi
ad tenendum et laborandum traditum abuit usque decem anni completim, sicut ipsi brebri
continunt, scripti brebri ipsi per mirandus notarius, et ibidem scripti roderisius in ipso
brebem nostrum, et ipsum abbas, et iaquintus notarius, et dauferi notarius; et postea ipse
grimoaldus ipsa sua parte de ipsa rebus, quod ille per supradictum brebem retinere debet
ad laborandum, remisit illam had potestatem ipsius ecclesie, ad faciendum inde que boluerit.
Modo autem, sicut dictum est, ego cum ipsum maio abbas exinde sum coniuntus
ante subscripti idoneis ominibus, et ille per bona combenientia pro pars predicte ecclesie
ad tenendum et laborandum tradidit mihi inclita quartam partem de ipsa terra cum arbustis
infra supradicte finis et mensurie quod est in pars orientis, qui fuit sortione quod
ipse grimoaldus retinuit; in tali ordine illum mihi tradidit, ut amodo et usque decem anni
completim ad mea et de meis eredibus sint potestatis supradicta tradictio, quod ille modo
mihi tradit, illa tenendi et dominandi, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta rationem
97
ibidem faciamus, et temporibus suis illum potemus, propaginemus et, ubi meruerit, bites
et arbores ibidem plantemus, et sic illum laboremus de super et de supter, sicut locus ipse
meruerit, ut per omnis annum paread bonum laboratum; et per tempore de bindemie et
de aire faciant ego et meos eredes scire ipsum abbatem vel pars ipsius ecclesie, ut ibidem
dirigant missum suum, et nos per tempore ipso arbusto bindemiemus, et omnis binum
quam inde exierit, inter nos illum dibidamus: pars ipsius ecclesie tolleret illum medietatem,
et ego et meos eredes tollamus illum medietatem, et ipsa medietatem de ipso binum
quod a pars ipsius ecclesie ebenerit, nos illum per omnis annum portare debeamus usque
ad cellario ipsius ecclesie de ipso locum nucerie, ubi dicitur ad pariti, et mictamus illum
in organeum quod pars ipsius ecclesie nobis adsingnant, ita ut nos ipsa organea perfecta
conciemus, missum ipsius ecclesie, quod ibidem direxerit per ipse bindemie et aire, nos
illum nutriemus secundum nostram possibilitatem et demus ei palmentateca et airateca, sicut
consuetudo est; ad completim ipsi decem anni inclita supra tradictio rebertar ad pars
ipsius ecclesie bona cultata, et nos licead inde exire cum omnis nostra causa mobilia que
ibi abuerimus, et de que in ipsa rebus seminaberimus, demus inde terraticum ad pars
ipsius ecclesie secundum consuetudine de ipso locum: similiter et ego et meos eredes nostre
potestatis teneamus amodo et usque tribus anni completim alia quartam partem de
ipsa terra cum arbustis infra ipse finis et mensurie, et omnia ad pars ipsius ecclesie inde
adimpleamus, sicut superius legitur; et ad ipsi tribus anni completim ista quarta partem
rebertar ad pars ipsius ecclesie, faciendum inde que boluerit, et potestatem abeant pars
ipsius ecclesie per omnis annum nos perquirere pro faciendi laborare ipsa rebus, sicut
inde obligati sumus; de qua per bona combenientia guadia mihi ipse abbas dedit, et mediatorem
mihi posuit iaquintus diaconus et primicerius eundem ecclesie et filius gaudiosu;
et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. Verumtamen
memoramus et ubi meruerit, ipsa rebus cludamus et clusam illam habeamus, et ego modo
admisit ipsius abbati ipsum brebem, qui scriptum est per ipsum mirandus notarius, quod
scripsi ego iaquintus notarius.
+ Ego qui supra maio presbiter et abbas
+ Ego ademari notarius me subscripsi
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio