Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.712 » Pag 7 - 8

5.712
7
8

7
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimari, et primo principatus
domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, secunda indictione.
Ideoque ego leo atrianense filius quondam sergi boccapiczola, sicut mihi congruum est,
bona mea bolumtate per hanc cartulam benumdedi adque ad semper abendum confirmo tibi
mulieri nomine monde congnate mee, filia quondam feri, qui sit uxor iohanni germano meo,
inclita sortionem meam de omnis rebus mea quem abeo in locum trasboneia, ubi ad
maiano dicitur, finibus mitilianense, de quantum quantoque de ipsa rebus mihi est pertinentes
per successione, sicut diximus, inclitam ipsam meam sortionem tibi nominate
monde congnate mee, astante ipso iohannes germano meo et predicto viro tuo, et per eius
bolumtate benumdedi cum sortionem meam de omnis monimen inde continentes qui est
rebus ipsa cum insitetum et terra bacua, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis,
et cum bice de biis suis, et cum ipsa sortionem meam de omnis monimen inde pertinentes.
Unde de inclita ipsam meam sortionem de ipsa rebus nullam mihi, vel uxori
mee, aut cuiqua ominibus, vel in quavis partibus, exinde restitit aut dicimus remanere
sortionem. Set, sicut diximus, funditus illut tibi nominate congnate mee benumdedit,
sceptuatum sortionem meam, quem abeo in terra cum castanietum meum qui est in ipso monte
qui dicitur catarisuo, quod ad meam reserbo potestatem: illo aliut totum inclita ipsa sortione
mea tibi nominate monde congnate mee benumdedit, ad securiter et firmiter amodo
et semper tu nominata congnata mea et tuis eredibus illut abendum, dominandum, possidendum,
omnia inde faciendum quod bolueritis, absque omni mea et de meis eredibus, aut
cuiqua ominibus contrarietate vel requisitione. Unde pro confirmandam et stabiliscendam
anc mea bindictione nunc a presentis recepi a te nominata congnata mea statutum pretium,
i sunt auri solidi de tari septem ana quadtuor auri tari boni per solidos, sicut inter
nos combenit in omnis deliberatione, finitoque vero pretium ipsum aput nos. Ea ratione
per bona combenientia guadia tibi nominate congnate mee dedit, et mediatorem tibi posui
me ipsum; et per ipsa guadia etc. Sequitur formula, statuta mulcta viginti auri solidorum
constantinianorum.
Et quale tempore tu et tuis eredibus per vos ipsi bolueritis inde esset
auctores et defensores, bice nostra licentiam et potestatem abeatis in omnibus inde causare
et finem facere, sicut bultis, cum quale rationem inde abueritis; nam, quando me
8
et meis filiis et eredes exinde auctores et defensores abere quesieritis, ego autem et meis
filiis et eredes inclita supradicta mea bindictione tibi tuique eredibus defensemus et omnia
adinpleamus, sicut superius legitur, per supradicta guadia et obligata pena. Quam te
ademari notarius scribere rogabimus, actum salerno.
+ Ego radoaldus me subscripsi
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio