Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 540 - 544

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
540
544

Vidi etiam eo temore nuntium domini pape, sicut dicebatur, qui venerat ad investiendum
ipsum de predictis ecclesiis ex parte domini pape. Quas ecclesias dum aretinus
et senensis essent in causa Rome, uter eorum possideret ego nescio. Scio tamen
quod plebem s. Quirici tenere in virtute armatorum dicebatur senensis episcopus quando
redit aretinus episcopus. Tunc etiam vidi predictum nuntium domini pape movere de
Civitella cum eodem episcopo Gui(done), et ibant, ut dicebatur, ut predicta investitio
fieret. Scio quia vidi clericos venientes ad episcopium istud a plebibus illis antefatis ad
sinodum, ad crisma, ad ordinationes et ad festum s. Donati. Ex quo autem vidi nuntium
domini papa in Civitella, sicut dixi, mihi videntur anni L, in quibus non recolo
aretinam ecclesiam de prenominatis ecclesiis litigatam ab ecclesia senensi nisi tempere
huius domini papa ab illo senensi episcopo qui obiit circa curiam. Quot annorum ego
sim nescio.
25). Preite Rolandi Froga iuratus dixit: Ut mihi videtur quasi vicennis eram, et eram
apud s. Angelum de Arcaltis, ubi tunc audivi a Guilielmino Cunizi Vencii familiari atque
domestico Guidonis aretini episcopi, audivi, inquam ab eo quod ipse episcopus et episcopus
senensis, nescio quis, fuerant in lite de ecclesiis Assianinge et Berardinge, et
quod dominus papa, quis ille nescio, ecclesias illas abstulit eidem episcopo Gui(doni)
tenenti eas, et dederat illas episcopo senensi. Et audivi ab eodem Guil(ielmino) tunc et
ibidem quod postea erat Rome ad curiam domini pape cum prenominato domino suo
episcopo Gui(done).
Ad quem unus cardinalis, ut autumo, portuensis episcopus, ait: Episcope aretine,
quare mihi vis malum? Cui respondit episcopus Gui(do): Debeo te diligere qui divisisti
possessiones meas et abstulisti mihi episcopatum meum et dedisti alii? Ait ei cardialis:
Cum tribus litteris, quas ei dirigam, senensem episcopum faciam huc eum velocitate
redire. Habebat ille cardinalis cartulam in manu, et dixit episcopo: Lege hic,
et vide quia scriptum est [in] fine: Salvo iure et proprietate aretine ecclesie. Vade modo
ad pascandum, et post pascha reverteris, et habebis iustitiam quam habere debebis.
Postea idem episcopus et senensis fuerunt coram domino papa iterum, et controversati
sunt de prenominatis ecclesiis.
Nundum finita controversia, aliquando in pede scale ante quam est palla, sicut aiunt,
Sansonis, homo quidam quasi niveis de senectute capillis ait episcopo Gui(doni), presente,
vidente et audiente predicto Guil(ielmino): Episcope, :fac ut habeas librum de
Monte Siratti, ubi est ratio et diffinitio ęcclesię tue. Et protians abscessit homo ille.
Mox autem ait episcopus ad Guil(ielminum): Festina,reduc hominem illum ad me, ut
ab eo plus audiam. Quesivit Guilielminus hominem et non invenit. Protinus episcopus
ipsum Guil(ielmium) direxit ad dominum Caprallice amicum ipsius episcopi, nomine
credo Gualfredum, ut acquireret sibi librum illum. Et sic episcopus habuit librum et
ostendit ipsum domino pape. Deinde sentencia data fuit a domino papa pro aretino episcopo,
et ita fecit eum recuperare presignatas ecclesias; et misit nuncium suum, a quo
fecit revestire ipsum episcopum aretinum de iamdictis ecclesiis. Ex tunc, idest ex quo
p. 541
Guilielminus hec mihi dixit apud s. Angelum, eas sine intermissione tenuit aretina ecclesia
usque modo. Attamen quidam apostolicus, ut audivi, Mauro episcopo aretino dixit,
quod de predictis ecclesiis curam tenere volebat, et iusticiam facere senensi episcopo
conquirenti. Cui domino pape episcopus Maurus ait: Profecto, domine pater, si vultis
possessionem aretine ecclesie meo tempore vel in modico diminuere, potius refuto vobis
anulum et baculum pontificalem quam illa diminutio fiat. Nulla alia fuit adversus aretinam
ecclesiam post predictam sentenciam, me recolente, super ecclesiis illis facta molestia.
Memoror autem me sepe vidisse clericos a plebibus illis, ut dicebatur, huc venientes
ad sinodum et ad crisma et ad ordinationes. Ultra XL anni mihi esse videntur
ex quo Guil(ielminum) audivi talia recitantem apud antedictum s. Angelum. Ego autem videor
mihi esse septuagenarius.
26). Ciophus civis aretinus iuratus dixit: Annorum xx credo quod eram, quando audivi
ab Usinbardo filio vicedomini aretini tempore quo rediit episcopus aretinus Gui(do) ab
urbe Roma, audivi, inquam, ab eo quod ille episcopus fuerat tunc Rome noviter; et
per iudicium domini pape, nescio cuius, contra senensem episcopum vicit et obtinuit
ecclesias de Assianinga et alias, de quibus est modo questio inter aretinam et senensem
ecclesias; et audivi id ipsum populariter dici ab aliis in civitate aretina, ubi
civis eram et adhuc sum. Et audivi similiter populariter dici tunc, quod nuncius domini
pape tunc venerat, et quod investivit ex parte domini pape prenominatum episcopum
Gui(donem) de prenominatis ecclesiis. Quas ecclesias quis tenebat ante prefatum
iudicium, videlicet si episcopus senensis vel aretinus tenebat illas, ego nescio. Audivi
postea sepe quod illarum ecclesiarum clerici veniebant huc ad sinodum aretini episcopi.
Ab illo iudicio nunc usque anni sunt ultra L, ut cogito. Nescio quod postea
inde fuerit litigium in curia usque ad istum dominum papam Alexandrum; sed non
dubito aretinam ecclesiam plebes illas hactenus et continue possedisse a supradicto
iudicio. Ego autem annorum LXX bene sum et ultra.
27) Presbiter Rainerus de s. Flora iuratas dixit: Cum fortassis ego essem annorum XII
in castro s. Flore, ubi eram ut indigena et modo sum, audivi dici vulgariter, quod
episcopus aretinus Gui(do) et episcopus senensis, qui tunc erat, Rome coram domino
papa litigabant de plebibus Assianinge et de aliis ecclesiis; quas uter eorum eo tempore
litigii possidebat nescio. Subinde vero audivi a populo communiter dici, quod prefatus
episcopus Gui(do) apostolico iudicio vicerat ecclesias prefatas, et quod, eo redeunte,
Roma, domini pape nuncius venit; qui iussu domini pape tunc investivit prefatum episcopum
Gui(donem) de iamdictis ecclesiis. Quo sic investito, aretina ecclesia tenuit illas
ecclesias usque modo continue, sicut puto. Audio tamen quod episcopo Ieronimo fuit
a senensi ecclesia mota, sed non quod in curia, questio de illis ecclesiis. Vidi autem
sepenumero clericos ab illis ecclesiis ad domum s. Donati venientes cum letaniis et
pro crismate, ad sinodum quoque et ordinationes. Per quot annos aretina ecclesia tenuerit
antehac continue predictas ecclesias ignoro, et ignoro similiter cuius numeraliter sim etatis.
28). Ugicio Alberti de s. Flora iuratus dixit: Annus etatis mihi quartus X s et, ut credo,
plus temporis, quando in castro s. Flore, me presente et audiente, aretinus episcopus
Gui(do) invitavit et submonuit abbatem s. Flore Rodulfum, quatiuus iret secum Romam
ad plaitandum coram domino papa, nescio quo, contra senensem episcopum, nescio
quem, de ecclesiis de Assianinga. Recessit tunc episcopus. Postea vidi eum venientem
p. 542
per viam, que ducit ab Arecio sub castro s. Flore, et tunc abbas noster descendit a
s. Flora mecum, multis allis eum comitante usque ad predictam viam seu stratam.
Ibi se adiunxit episcopo et cum eo abiit versus Romam; et, ut dicebatur, ivit tunc episcopus
Romam, et Rome coram domino papa per illius iudicium obtinuit antefatas
ecclesias contra senensem episcopum. Vidi postea redeuntem abbatem, eumque recipi
ad s. Floram in cantu et laudibus et sonitu campanarum; et tunc audivi eum dicentem
coram populo, quod episcopus aretinus talem habuerit victoriam Rome, quod et
nuncias apostolici ab eo missus veniebat ut ipsum episcopum Gui(donem) in predictarum
possessionem induceret ecclesiarum. Audivi postea triviatim atque patenter dici,
quod ab illo nuncio fuerat in possessionem presignatarum ecclesiarum collocatus Gui(do)
aretinus episcopus. Deinde multociens vidi venientes ab ecclesiis illis clericos ad sinodum
et ad crisma et cum letaniis ad episcopatum s. Donati. Non dubito quin a prefato
iudicio iamdictas ecclesias incessanter possederit aretina ecclesia usque ad hodiernum
diem, nec audivi super illis ei motam fuisse litem ex tunc nunc usque a senensi ecclesia,
que valentis fuerit inter nos deputata, momenti, Dicunt alii transisse LIIII annos
a prefato iudicio. Ego vero cogito L, non tamen abnegans plures. Sed et cogito me iam
meos annos LXX vidisse.
29). Palaquincius de Marcena iuratus dixit: Annorum V vel IIII, ut arbitror, eram, cum
in Castro Marcena, cuius eram habitator et adhuc sum, audiebam publice dici quod episcopus
aretinus Gui(do) Romam fuit ea tempestate profectus, et ibi coram domino papa
adversus senensem episcopum contra se certamen certavit de ecclesiis Assianinge et
Berardinge; et ibi tunc idem episcopus Gui(do) per apostolicam sentenciam superavit
et obtinuit illas ecclesias et cum tali victoria remeavit Arecium. Illud etiam audiebam
a populo, quod tunc reversus episcopus ille Gui(do) de ipsis ecclesiis investitus fuit a
nuncio domini pape propter hoc a domino papa transmisso. Ab illa investitione usque
modo aretina ecclesia, sicut extimo, absque litigio tenuit ipsas ecclesias. Et multotiens
audivi quod clerici illarum ecclesiarum ab aretina ecclesia, sicut a sua matre, castigabantur,
et veniebant ad eam ad sinodum, ad crisma et ad ordinationes et cum letaniis.
Nundum erat destructa domus s. Donati, prout videtur, quando predicta investitio
facta fuit aretino episcopo de prenominatis ecclesiis. Quod autem ecclesia senensis ecclesias
antedictas unquam tenuerit non memini me audisse.
30). Grundulus de Teguleto iuratus dixit: Anno etatis mee vicesimo quemadmodum mihi
videtur, cum essem in castro Teguleto unde sum, de ipso castro vidi moventem prepositum
aretinum Buianum euntem, ut populi voce ferebatur, Romam et alias applicaturum
se aretino episcopo Gui(doni) eunti Romam, litigaturo cum episcopo senensi de
ecclesiis de Assianinga et Berardinga. Et tunc vidi Ranucium Periculi coqum ipsius
Buiani euntem cum illo et armigerum ipsius Buiani nomine Henrigettum ducentem
equum ad manum. Post reversionem illorum Roma, statim audivi ab omnibus dici:
Guido aretinus episcopus habet victoriam de plaito super plebibus Assianinge atque
aliis contra senensem episcopum; dominus enim papa Rome dedit sentenciam pro episcopo
aretino in prenominato plaito, et ecce ipse episcopus rediit. Dicebant autem et
tunc familiares episcopi in platea hominibus existentibus ibi, me audiente, quod Roma
cum episcopus esset illic, quidam massarius dixit hominibus episcopi: Eatis ad Montem
Siratti; ibi est liber in quo est victoria episcopi aretini de causa quam habet cum senensi
p. 543
episcopo. Illi vero iverunt illuc et habuerunt librum; et venit liber in manu
domini pape, et secundum librum illum dominus papa dedit sentenciam pro episcopo
aretino Gui(done) de ecclesiis supradictis. Postea tempore Buiani episcopi destructa domo
s. Donati, quamobrem ibi sinodum celebrari non poterat, ipse B(uianus) episcopus sinodum
celebravit apud abbathiam de Pino. Tunc apud Teguletum in domo mea hospitatus
fuit mecum presbiter Iohannes Cinquados de plebe s. Quirici in Osenna, qui
venerat ad illam sinodum; et omni die sinodi tunc ibat ad illam sinodum, ut dicebat,
et postea revertebatur apud nos ad hospitium. Postea, reedificata (domo) s. Donati, sepissime
vidi plebanos et clericos ecclesiarum, unde lis est inter aretinam et senensem
ecclesias, ad domum s. Donati, ad sinodum, ad ordines, pro accipiendo crismate et cum
letaniis. Sunt, ut videor anni L et plus, ex quo, veluti supra dixi, vidi prepositum
Buianum moventem de Tegueto ut iret Romam. Post diffinitionem tunc Rome factam
a domino papa de memoratis eeclesiis non recolo de illis factum esse litigium ecclesie
aretine usque ad tempus huius nostri episcopi Heliotti. Ecce mihi videor annorum LX et
maioris temporis.
31). Aiguestrus de Teguleto iuratus dixit: Quartus decimus etatis annus erat mihi iam
et siquid ultra, cum apud Teguletum a patre meo, tam antiquiore tunc quam ego
modo sim, didici quod ipse non recordebatur tempore Gualteri aretini episcopi qui me
crismavit, nec alterius aretini episcopi usque ad tempus Guidonis episcopi, qui tunc
erat; cum pater meus ista dicebat ullum fuisse litigium adversus aretinam ecclesiam
de ecclesiis super quibus est ei modo litigium ab ecclesia senensi. Sed nec ego recolo,
neque scio, quod senensis ecclesia ipsas ecclesias tenchonivas umquam tenuerit; sed
recolo quando populariter dicebatur, quod episcopus Gui(do) ivit Romam, postquam audiverat
patrem meum sic illa dicentem, et quod super antefatis ecclesiis idem episcopus
Gui(do) a senensi episcopo litigatus per sententiam domini pape vicit et ecclesias illas
tenchonivas obtinuit; rediit victor, et nuntius domini pape cum eo, prout erat sermo
vulgaris, qui ex parte domini pape investivit eundem de prefatis ecclesiis.
Memini me vidisse postea per Teguletum venire ad domum s. Donati clericos earumdem
ecclesiarum, velut erat in rumoribus vulgi, ad sinodum, ad crisma, ad ordines,
cum letaniis. A diffinitione predicta nescio fuisse litem aretine ecclesie ab aliquo de
ecclesiis illis; sed ab ipsa diffinitione annos esse puto XL et plus. Quando autem rex
Enricus succendit Aretium iam triennis eram, et recordor me tunc eum vidisse apud
Teguletum.
32). Ildibrandinus de Figiata iuratus dixit: Etatis mee fere centesimus annus mihi est.
Vidi episcopum Gualterum, genere beneventanum, aretine ecclesie presidere, eumque
nullam habere, me sciente, molestiam de ecclesiis Assianinge, de quibus nunc a senensi
ecclesia molestatur Heliottus aretinus episcopus. Post Gual(terum) episcopum, cum essem
annorum ultra XXVI, Guido aretinus episcopus, ut, me audiente, fama volitabat
in populo, de prefatis ecclesiis molestatus a senensi episcopo, nescio quo, ivit Romam;
ubi coram domino papa de his ecclesiis cum senensi placitavit episcopo, et superavit
p. 544
eum, et per iudicium apostolici obtinuit memoratas ecclesias, et ab illo domino apostolico
nuntium habuit, qui venit et investivit eum de ipsis ecclesiis.
Idem episcopus sic investitus eas tenuit et ecclesia aretina post eum indecise nunc
usque; ita quod, ut similiter habes fama et credo ego, clerici ab illis ecclesiis venerunt
huc ad sinodum et ad paratas et ad alios honores pertinentes aretine ecclesie, sicut
veniebant alii clerici de aliis ecclesiis aretini episcopatus. Nescio quod a predicta investitione
de illis ecclesiis ecclesie aretine fuerit a quolibet facta molestia usque ad tempus
huius episcopi domini Heliotti. A prefata investitione usque ad modernum tempus
esse mihi videntur anni XL plures.
33). Presbiter Aritius de s. Severo iuratus dixit: Septuagesimum etatis mee annum iam
vidi, et iam a L annis fui presbiter ordinatus ab aretino episcopo Gui(done). Cuius tempore
cum essem annorum XV, ut puto, ipse episcopus ivit Romam, ubi contra senensem
episcopum de plebibus Assianinge et aliis, ande litigatur et nunc, coram apostolico
litem habuit et vicit, et iudicio apostolici ecclesias prefatas obtinuit, sicut mihi recitabat
post reditum episcopi magister meus presbiter Albertus capellanus de villa Radicata.
Ipse sepe enim veniebat Aretium; et audivit, ut dicebat, hec populariter in civitate dici.
Et dixit mihi tunc quod prefatus episcopus Gui(do) a nuntio domini pape, qui tunc
erat, per funes campanarum et per portas ecclesiarum fuit investitus de ecclesiis predictis
litigiosis; et nominatim recolo de plebe s. Quirici, de plebe de Pacina et de canonica
s. Ansani.
Vidi clericos ab illis ecclesiis venisse et esse hic ad ordines et ad sinodum et pro
accipiendo crismate. A predicta victoria nunc usque, ut cogito, sunt anni ultra LX:
ex tunc usque ad tempus huius episcopi Heliotti non recordor fuise litigium de prefatis
ecclesiis adversus aretinam ecclesiam.
34). Guirtus civis aretinus iuratus dixit: Vicennis, ut arbitror, etatis eram, quando
dicebatur communiter in plateis, me audiente, quod aretinus episcopus Gui(do) tunc
adversus episcopum senensem causabatur coram domino papa Rome ecclesias de Assianinga
suas esse, et senensis episcopus causabatur esse suas. Et memini quod episcopo
Gui(done) reverso Roma, publica vox erat Aretii quod idem episcopus Gui(do) tunc
Rome vicerat causam de predictis ecclesiis contra senensem episcopum. Et a tunc aretina
ecclesia prefatas ecclesias usque modo possedit, et, ut estimo, sine lite usque ad
episcopum nostrum istum Heliottum. Et plerumque vidi clericos ab ecclesiis illis venientes
huc ad s. Donatum pro pluvia postulanda, pro crismate in Cena Domini, ad sinodum,
ad ordines, ad paratas et cum letaniis. A prefata victoria puto esse ultra XL annos,
et me puto fere septuagenarium.
Audivi etiam ab inuente dicretione perceptiva boni et mali, quod locus ubi est modo
senense episcopium adquisitio fuit beati Donati aretini episcopi, et etiam ecclesia que
olim ibi fuit similiter fuit s. Donati. Similiter et illud audivi sepe, quod super murum
quemdam existentem ante episcopatum senenem, quem dicunt fuisse factum mandato
s. Donati, bis superedificaverunt senenses, et utraque vice novum edificium corruit.
Torna all'inizio