Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.920 » Pag 76 - 78

6.920
76
78

76
+ In nomine domini bicesimo anno principatus domni nostri guaimari, et primo anno
principatus domni iohanni eius filii, gloriosi principibus, mense sebtember, sexta indictione.
Nos iaquintus filius quondam petri de andrea monacho et mulier nomine ammerada, que
sum uxor poti clerici, filii adelferi medicus, et filia quondam falconi clerici, qui fuit filius
ipsius petri de monacho andrea, coniuncti sumus ante presentia grimoaldi comitis et
cum iohannes filius quondam landoni, qui fuit ipse lando germanum meumque iaquinti,
et ipsius falconi clerici genitorem meumque ammerade, et per ipsum iohannes hostense
sunt due cartule scribte de suprascripto mense et ex ille continebat, qualiter
iaquintus notarius filius ragemprandi iudici ante ipsum comes et iudex coniunctus
fuit cum supradicto iohannes de lando et per ipsum iaquintus ostensum fuit unum scribtum
testamenti de tricesimo hoctabo anno principatus domni guaimari et nono anno principatus
supradicti domni nostri guaimari eius filii, de mense nobember, decima indictione, qualiter
mirandus filius petri de andrea monachus in infirmitate sua iudicaberat et in manum
se commiserat ipsius iaquinti notari, ut post hobitum ipsius mirandi potestatem aberet ipse
iaquintus notarius inclita rebus sua de locum arcella et de locum iobi benumdare, et pretium
quam inde tulerit, daret pro eius anima, et cuicumque rebus ipsa benumdederit eredes suas
illut, sicut ipso scribtum continet, et palamfecit ipse mirandus abere una infantula filia
sua nomine erchessenda de domnella uxore sua, et per ipso scribtum iudicaberat ei inclita
omnis alia rebus sua stabile et mobile, et terra cum casa sua de intus anc cibitatem, ut
perbeniret ad potestatem de ipsa filia sua, in ea ratione, ut si ipsa filia sua, abueri filium
vel filia, liceret illis exinde facere omnia quod boluerit; et si mortua fuerit sine filium vel
filia de viro suo, inclita medietate de ipsa rebus quod ei iudicaberat, liceret illam inde facere
77
quod boleret, et ipsa alia medietate de ipsa rebus ipse iaquintus notarius illut venumdare,
et pretium quam inde tulerit, totum illut dare pro eius animam: tantum, dum viba
fuerit ipsa domnella uxore sua et lectum eius custodierit, aberet sibi super suum morgincab
usumfructus de omnis rebus et causam eius iusta legem, sicut ipso scribtum continet
que in ipsa cartula declaratum est, et, sicut ipsius iaquinti congruum fuit, ante supradictus
grimoaldus comes et iudex benumdedit ipsius iohanni inclita quartam partem et media
quarta de ipsa terra cum casa que fuit ipsius mirandi, scebto quarta quod in ipsa terra
et casa pertinuit et inbentum ad uxorem ipsius mirandi, qualiter ipsa cartula continet que
scribta est per alderissi notarius: ibi testatum ipsum grimoaldus comes et iudex: ipsa alia
cartula, qualiter ipsa domnella filia ferandi, que fuit uxor predicti mirandi, per bolumtate
de mundoalt sui donaverat ipsius iohanni filio landoni ipsa quarta sua de predicta terra
et casa, que fuit ipsius viri sui de intus anc cibitatem per illa ratione, sicut ipsa cartula
continet cum sortione sua de monimen inde continentem: scribta cartula ipsa per romoaldus
notarius; ibi testatum supradictus comes et iudex; et palamfacimus, quoniam supradicta
filia ipsius mirandi defuncta fuit absque virum sociata et absque testamentum, et per legem
nos et ipse iohannes filius landoni ei successimus in omnia, quantum ipse genitor eius ei
iudicavit per supradictum scribtum testamenti, et congruum est nobis totum illut de quantum
ipsius erchessende pertinuit abere in ipsa terra cum casa predicti genitoris sui illut,
quantum nobis pertinet per ipsa successione, donare illut ipsius iohanni. Qua propterea
nos iamdicti iaquintus et ammerada, qui sumus thio et nepotem, per anc cartulam ante presentia
supradicti comiti et iudici, tamen ego predicta ammerada per bolumtate istius viri mei
et una cum illum per an cartulam donavimus tivi supradicto iohanni filio ipsius landoni
tota et inclita ipse nostre sortionis de predicta terra cum casa que fuit pertinentes ipsius
mirandi, cum omnia infra se abentes et suis pertinentiis, et cum vice de via et andita sua, et
cum sortionibus nostre de omnis monimen inde continentem, ad securiter et firmiter amodo
et semper tu et tuos eredes illut abendum, et faciendum exinde omnia quod bolueritis; et
pro hoc donum firmandum launegilt iusta legem a te inde recepimus auri tari boni numerum
biginti quadtuor in omnis deliberatione: finitoque nostra donatione per suscebtum
launegilt ea ratione, per combenientia guadia tivi dedimus et fideiussore tibi posuimus: ego
iaquintus posui tivi mediatore urso filio quondam petri monacho, et ego ammerada posui
tivi mediatore iohannes atrianensis filius iohanni de pantaleo; et per ipsa guadia obligavimus
nos et nostris eredibus semper defensandum tibi tuique heredibus inclita suprascripta
nostra donatione, qualiter, sicut diximus, tivi dedimus, da omnis homines omnique partibus:
et si taliter, sicut dictum est, minime illut vobis defensare potuerimus, tunc secundum legem
78
de donum et suscebtum launegilt adimpleamus et persolbamus vobis iustitia; et si de omnia
que superius legitur, aliquit remobere aut contrare quesierimus, et, sicut dictum est, illut
vobis non adimpleberimus, tunc per combenientia et per suprascripta guadia componere
obligavimus nos et nostros eredes tivi tuique eredibus triginta auri solidos costantini, et,
sicut superius legitur, vobis adimpleamus; quando autem tu et tuos eredes per vos inde
bolueritis auctores esse, potestatem abeatis in omnibus inde causare et finem facere, sicut
vultis, cum quale rationem inde abere potueritis supradicto mediatore, quod ego ammerada
tivi posui, est ipsum iohannes atrianensis filius quondam iohanni de pantaleo, et taliter
scribere rogavimus te dauferius notarius actum salerno.
Ego qui supra grimoalt comes et iudex.
Torna all'inizio