+ IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI DEI
ETERNI: SECUNDUS RICHARDUS DIVINA ORDINANTE CLEMENTIA
CAPUANORUM PRINCEPS: . . . . . . . . . . . . . . . . .
....... CLEMENTER ET BENIGNE FAVET.
IGITUR fidelium nostrorum presentium ac futurorum noverit multitudo.
Quoniam per hoc . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
economi nostrorum delectorum baronum et fidelium. Tibi landoni balensi
197
fideli nostro filio cujusdam Falconis habitatoribus hujus nostre capuane civitatis
nec non tuisque heredibus in perpetuum: per hoc videlicet principale
scriptum Donamus tradimus et concedimus ac confirmamus integras
domos fabritas et infabritas et vacuas presas quas sunt in matalone cum
omnibus terris cultis vel incultis de foris matalone infra finibus ejus nec
non et . . . . . . . . . . . . . . . et dominatus est haec omnia a nobis
quidam homo noster Stephanus nomine. cognomine buttigleri antequam
obisset. Quin etiam tibi prenominato Landoni tuisque heredibus in perpetuum
damus tradimus concedimus ac confirmamus infra finibus matalonis
videlicet in Palude in loco scilicet ubi dicitur ad sabbucitu. Infra unam
petiam cum duodecim modios de terra rationabiliter mensurata. sicut mox
est istius terre que petia de terra hos habet fines. Ab uno latere est finis
terra monasterii sancti Laurentii de Aversa ab alio latere est finis
terra publica ab uno capite est finis semita que ducit ad ipsam paludem.
Ab alio vero capite est finis terra quam nunc a nobis residet petrus . . .
. . . . vicecomes noster. Simili modo tibi predicto Landoni tuisque heredibus
in perpetuum damus . . . . . . . . et ioannem fratrem eius cum
omnibus rebus eorum ut ipsi et filii eorum tibi tuisque heredibus faciant
et persolvant quicquid facere et solvere parti publice debent. Omnes homines
quos predictus stephanus . . . . . . . . est a nobis cum filiis . . . . . . . .
. . . . . . matalone et infra finibus ejus cum integris domibus
fabritis et infabritis et vacuas presas que sunt in matalone . . . . . . .
per fines et mensura et cum viis intrandi et exeundi in ipsis nec non et
omnibus terris cultis et incultis. de foris cum omnibus inferioribus et
superioribus earum. et cum viis intrandi et exeundi in ipsis per fines
etiam et mensura qualiter prephatus Stephanus a nobis tenuit nec non
et predictos duodecim modios de terra infra prescriptis finibus. cum viis
ibidem intrandi et exeundi et cum omnibus quae inferius et superius ibi
noscuntur esse. etiam et predicti fratres cum filiis et universa suorum
substantia. Nos prenotatus secundus Richardus Capuanus princeps tibi prenominato
landoni balensi fideli nostro tuisque heredibus in perpetuum
per hoc videlicet principale scriptum damus. tradimus. concedimus. ac
confirmamus. ad faciendum et persolvendum omnes predicti homines et
198
filios eorum cum omnibus eorum rebus tibi prenominato landoni tuisque heredibus
in proprio iure omnem censum et dationes. et alia omnia quae parti rei
publice facere et persolvere debent. ad faciendum exinde et de aliis omnibus
predictis domibus et presis et terris cultis vel incultis ab hac hora et in antea.
quicquid tibi tuisque heredibus placuerit. Remota omni inquietudine. contrarietate.
et molestia omnium principum successorum nostrorum vel viceprincipum.
comitum vel vicecomitum iudicum. Sculdahorum Castaldeorum aliorumque
omnium mortalium persona. Quod si quis huius nostrae concessionis et
confirmationis paginam contemptor aut violator in aliqua parte presumpserit
decem libras auri purissimi persolvat. Medietatem nostro sacro palatio. et medietatem
tibi predicto landoni balensi tuisque heredibus. Solutaque pena librarum
hoc nostrum principale scriptum cum omnibus quae continet. firmum:
. atque inviolabile maneat in perpetuum. et ut hoc principale scriptum
firmius credatur et diligentius ab omnibus observetur. Manu propria illud
corroboravimus. et nostri sigilli impressione jussimus illud insigniri.
SIGNUM DOMINI SECUNDI RICHARDI + GLORIOSISSIMI AC MAGNIFICI PRINCIPIS
Ex iussione prephate serenissime potestatis scripsi EGO QUIRIACUS
IUDEX in anno dominice incarnationis M. Centesimo ...........
principatus prephati domini secundi Richardi gloriosi principis Capuae. Datum
apud balnearia. Mense decembrio.
|