Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.22 » Pag 24 - 25

1.22
24
25

24
+ In nomine domini domno michaiyl divina gratia imperator augusto deo propitio quinto
anno imperii eius mense haprilis sexsta indictione. En ego mulier nomine risa, filia cuidam rossemanni
et uxor hadelardi filii cuiusdam ottoni et sum commorantes intus civitate lucerie, declaro
me una terrata habere clausa et cohopertam foras iusta ipso muro uius predicte cibitatis lucerie
had ipsa pusterula, que dicitur ursoaldi pertinentem michi ex predictum genitorem meum, et per
ipsa munimina mea, quod inde aput me firmam retineor; modo vero congruum michi est illam vindere
et exinde mea congruitate perficiendum secundum scriptum est in lege langobardorum
"si qua mulier res suas vindere boluerit, non in absconso nisi in presentia seniori seu iudici et
duo vel tres parentes suos secum habeant". ideo feci exinde notitiam honixi filio alerisi et musandi
filio dauferi propinquioribus meis, et una cum ipsis et cum eodem viro ac mundoaldus
meus presentia urso clericus et iudex ibimus et eum rogavimus, ut nobis vindendi licentiam preberet
iusta legem. At ipse iudes dum me vidit, diligenter me inquisivit ne aliqua in quacumque
parte pateret violentiam; ego autem professa sum ei, ut nullam pateret violentia, set benditricem
me esse indicavit et bona mea patefeci esse volumtate bindendi. Cumque ipse iudex habsque ullam
violentia me esse inbenit et tantum me benditricem esse agnobit; Ideo enim rogare cepit, ut
michi consentiret; ille autem iusta lege michi consentiit. Quapropter nos qui supra nomine risa
filia rossemanni quam et ego adelardus qui sum viro eius, dum nobis congruum esse videtur, vona
etenim nostra bolumtate hante urso iudice et halios idoneos testes et michi predicte mulieris
iusta legem consentientem eodem viro ac mundoaldus meus, in cuius mundium me subiacere
cognosco, per hanc quoque videlicet cartam han vero unanimiter parique consensu vindedimus
tivi poto filio poterisi integra ipsa terrata nostra, qualiter esse videtur in uno teniente ex omni
parte per hos fines. de prima pars quod est av ipsa terrata bacua hambrosii filii petri, inde sunt
per latitudo pedes viginti et tres; de secunda pars quod est hav ipsa via publica que recte pergit
had ipsa labandaria, inde sunt per longitudo pedes quinquaginta; de tertia namque pars, quod
est hab ipsa platea et fine ipsa predicta pussterula, inde sunt per latitudo pedes decem et septem
et uno semmisse; de quarto autem kapite quod est av ipso muro uius predicte cibitatis lucerie,
inde sunt per longitudo pedes iustum mensuratum ominis mediocris persona usque in prioras
fines pedes quinquaginta et uno semmisse. intra iste namque finis et mensure, que superius cernitur
et legitur de fine in fine quantum infra claustrum est et per girum mensuratum, unde nec
25
nobis neque ad heredibus vestris verum etiam neque ad heredibus nostris nec ad nullum quempiam
ominem ibi aliqua potio reservavimus requirendi, set qualiter edificiata est ipsa terrata
cum biis et anditis suis et cum legitima ingressa et regressa sua et cum inferius et superiusque
suis cum suis omnibus pertinentiis, integra ipsa terrata vindedimus tivi superius dicto poto
emtori nostro possidendum. de quo pro constaviliscendam tivi adque confirmandam hanc nostram
vinditionem manifesti sumus, quod a presente recepimus a te prenominato poto emtorem
nostrum tribus aurei solidi voni scifati: finitum dicimus aput nos receptum abere ipsum pretium,
ea scilicet ratione, ut hamodo et semper eadem nostram vinditionem integram, sicut supra legitur,
habere et possidere baleatis et faciatis exinde queammodum tivi tuisque eredibus placuerit
sine nostra et de nostris eredibus vel cuiuscumque alteris ominibus requisitione. Unde guadia tivi
dedimus et mediatorem tivi posuimus musando filio dauferi, et oblligamus nos et nostris eredibus
tivi nominato poto emtori nostro tuisque eredibus, ut hanc nostram vinditionem, uti prelegitur,
nos vobis ab omnibus ominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus eam
vobis per invitis; quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quobis ingenium ilam vobis tornare
aut remobere quesierimus, primis omnium questio nostra inanis et tacita sint et biginti aurei
solidi voni scifati penam bobis vestrisque eredibus nos et nostros eredes componere oblligamus,
et in antea taciti et confusi maneamus per invitis; et quicquit aput vos remeliorata esse paruerit
per bestrum laborem, sub estimatione ominum pretiu bobis restituamus in eadem guadia, et
ipsum vestrum mediatorem qui se tribuit bobis ad pignerandum omnia illius pignera legitima
et illegitima, tamdiu donec perbeniatis ad beram finem; de colludio autem si a bos pulsati fuerimus
ad sancta dei misteria, legibus vobis satisfaciemus, ita ut nostrum non sit colludio, et unc
brebem firmum permaneat omni tempore. Quia pro commemoratione unc brebem vinditionis
scripsit ego desyderyo notarius qui et ibidem fuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.
+ ego urso clericus et iudex
+ ego musando
+ ego iohanne.
Torna all'inizio