Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1121 » Pag 111 - 113

7.1121
111
113

111
MCXXI
A. D. 1049
+ In nomine domini Tricesimo primo Anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et Undecimo Anno ducatus eius Amalfis et Sirrenti, quam et octavo anno principatus
et ipsorum ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense Iulius,
secunda indictione. Memoratorium factum a me sparanus sacerdos et monachus filius
quondam iohannis, qui fuit de napolim, eo quod ante subscriptos idoneos homines, per
convenientiam ad tenendum et regendum tradiderunt mihi disideus et iohannes comes palatii
112
filius quondam iaquinti, qui fuit comes palatii, et lando comes germanus eorum et
filius quondam disidei comitis, Ipsis pro parte eorum et pro parte Alferii comitis filii
quondam landoni, qui fuit thium ipsorum disidei et iohannis, et landonis et fuit comes
palatio, inclitam ecclesiam eorum pertinentem, qui est vocabulum sancte marie et sancti
nicolai, et est constructam in illa parte flubio siler, ubi ad mercatellu dicitur. Ideo una
tertiam partem mihi tradiderunt ipsi disideus et iohannes pro parte illorum, et una aliam
tertiam partem mihi inde tradidi ipse lando pro parte sua, et aliam tertiam partem mihi
tradiderunt pro parte de ipsum infantem nomine Alferius filius suprascripti landoni comes
palatio. Ideo ipsa ecclesia cum porticum et casa que ibi est, et cum omnis causa pertinente
ipsius ecclesia, et cum animalibus et mobilia exdicte ecclesie mihi tradiderunt. Tali
tinore, Ud cunctis diebus vite mee illut teneamus et gubernemus, et nostra utilitatis inde
facientes iusta rationem, et est mobilia ipsius ecclesie, nominatibe: Liber comitem anni
circulo unum, manuale unum, orationale unum, Antifanarium de nocte unum et alium de
die, homilie due, una maiore et alia minore, gestarum unum de circuitu annum, quod
est in dua bolumina, et psalteria dua, unum monasticum et abet aliqua pars de cantum
et imnora, et calice et patena de argentum, et alium calicem et patena de stagnum, Cortine
due, planete due, Una de castanea et alia de linum, horale unum de purpore et
alium de seta cum lecte et de linu tres cum lecte, Amictora dua, panni serici africazzani
tres de altare, et alii ginifati dua cum lecte, manuli de serico duo, et una sindone cum
serico et auro, et alie sindone de lino Undecim, mappa tres, Altare andantele unum, et
turibula dua, unum de argento et aliud de rame, campana una, cocta una, idria una,
Iumente maiori undecim, polletre de uno anno due, et pullitru de uno anno unum, bacce
maiori octo, bitelli de uno anno sex. Hec autem omnia supradicta causa et animalia ipsius
ecclesie, cum tota rebus ipsius ecclesie mihi predicto sparani tradiderunt cum ipsa ecclesia
tenendum et regendum, et gubernandum diebus vite mee, sicut meruerit, ud proficiad
et non dispereat, et ipsa ecclesia officiemus et officiare faciamus die noctuque, sicut
meruerit ecclesie foras civitate, et omni tempore abeamus ibidem una mecum quadtuor
inter clericos et presbiteros ad officiandum, et licead me homines midtere ad laborandum
in rebus ipsius ecclesie, qualiter voluerimus, et annualiter apto tempore faciamus laborare
et hoperare ipsa rebus, sicut meruerit, ut semper bona paread laborata et cultata
et omnes offertas, et botationes, et sepultura, que in ipsa ecclesia intraberint, totum illut
nobis abeamus faciendum, quod voluerimus, escepto si animalia viba, aud talem causam
intraberit in ipsa ecclesia, que ad organeum de ipsa ecclesia meruerit, faciamus illud
salbum ad opus exdicte ecclesie cum ipso aliut, et quanti masculi orti fuerint de ipse
113
iumente et de ipse bacce, inclita medietate de ipsi masculi tollamus et faciamus inde hopus
nostrum, et de ipsa ecclesia, et alia medietate gubernemus ad opus suprascripte ecclesie,
et nos nutricemus, et calciemus, et bestamus pastori de ipse animalie. Iumenta et parium
de bobi, que modo abet ipsa ecclesia, gubernemus ad opus exdicte ecclesie. Tantum per
omnes annos pro censum de ipsa ecclesia in nativitas domini et in pasca resurrectio domini,
adducamus vel dirigamus ad domus suprascriptorum comitibus et de ipsum infantem,
singula cerea gubitali bona, et omnes fruges et vinum, quem de rebus ipsius ecclesie
abere potuerimus, totum illud nobis abeamus, dum vibus fuero. Ad obitum meum
assignemus eorum vel ad missum eorum totum ipso mobile et paramenta de ipsa ecclesia,
et ipsa animalia salba, sicut iustum fuerit, et ego, et homines et clerici, quos in ipsa ecclesia
miserimus, liceat inde exire cum causa nostra que iustum fuerit, et ire ubi voluerimus,
sine illorum contrarietate. Unde in eo tinore per convenientia guadia mihi dederunt
ipsi disideus, et iohannes, et lando comitibus pro parte sua et de ipsum infante, et
fideiussorem mihi posuerunt pantaleo assapacca filius quondam petri; et per ipsam guadiam
etc: Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum constantinianorum. Et taliter scrivere
rogavimus te iohannes scriba.
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio