|  | 
 
 + Undecimo anno principatus domni iohannis et quinto anno principatus domni guaimarii
 eius filii, mense Novembri, septima indictione.
 Memoratorium factum a Maione abbate ecclesiae sancti Maximi, quo conceditur cuidam mulieri,
 quae fuit uxor stephani, unum applictum de terra, in qua domus aedificata est, ad annos
 duodecim, pro annuali censu tertiae partis de tareno. Terra ipsa cum domo fines et terminos
 undequaque habebat cum ipsa ecclesia sancti Maximi. Completis duodecim annis, ipse Stephanus
 vel sui heredes remittere debebant ad potestatem ipsius ecclesiae ipsam terram vacuam.
 Quod si minime adimplevissent, componere sese obligaverunt ipsi ecclesiae decem auri solidos
 constantinianos. Ademarius notarius hunc brevem scripsit.
 + ego petrus
 + ego maghenolfus me subscripsi.
 |  |