Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.589 » Pag 81 - 82

6.589
81
82

+ Anno ab incarnatione domini nostri ihesu christi millesimo centensimo
vigesimo quinto duodecimo die intrante mensis madii tertia indictione. ego
franciscus tarabazzo timens mortis diem ne secundam incurreret mortem
veni ad dominum Benedictum dei gratia terre maioris abbate atque ibi ante
presentiam alexandri castelli sancti severini iudicis. aliorumque bonorum
hominum quorum subscripta sunt nomina tradidi me ipsum et omnes res
meas in manus supradicti abbatis et domni Iohannis eiusdem loci venerabilis
decani eorumque advocati iohannis de buiano sub tali tenore. ut donec
vixero easdem possideam res. post mortem vero meam veniant in potestatem
ecclesie sancti petri terre maioris. et ad hoc confirmandum guadiam
dedi supradicto domino abbati et predicto. domno decano suoque
prenominato advocato. et mediatores posui petrum romanum. et robbertum
alferii. ut traditio hec quem admodum dictum est firma et rata permaneat.
quod si ego irrumpere vel aliquo modo infringere quesiero quod dictum est
82
compono etiam venerabili loco romanatos centum quinquaginta. et traditio
hec inremota permaneat. districta per supradictos mediatores qui advocato
ecclesie tribuerent licentiam pignorandi se suosque heredes licita et illicita
pignora sine compellatione donec que scripta sunt adimpleantur quam
te leonem notarium tali modo scribere rogavi actum in monasterio terre
maioris feliciter.
+ ego qui supra alexander iudex.
+ ego angelus de murrone rogatus testis.
+ ego iohannes baronis rogatus testis.
Torna all'inizio