|
61
+ In nomine domini anno tricesimo quarto principatus domni nostri guaimari, et quinto
anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, sexta indictione.
memoratorium factu a me leo filio ursi, eo quod ante subscripti testes per bona
combenientia tradidit mihi riso, filius quondam petri de locu sancti teccla, medietatem
terra sua cum casa frabita solarata de intus anc salernitanam cibitate, quod ante os
annos ipse riso ipsa terra cum casa paratum abet da fili truppoaldi et da uxoribus illorum;
ideo, sicut diximus, medietatem ipsa terra cum casa mihi ad tenendum et residendum
tradidit, qui est terra ipsa cum casa intus predicta cibitate a subtus et propinquo
ecclesia santi salbatori; unde pro taliter per bona combenientia guadia mihi ipse riso dedit,
et mediatorem mihi posuit seipsu, tali ordine, ut amodo et usque tribus anni completi
licead me et meis eredibus et omnis, quod nos ibi miserimus, supradicta medietatem
terra cum casa nostre potestatis tenere et dominare, et ibidem residere et abitare, et omnis
nostre utilitatis iusta rationem ibidem facere; et per bona combenientia per ipsa guadia
obligavit se ipse riso usque ipsi tribus anni ille et suos filios et eredes defensare mihi
meique eredibus inclita supradicta medietatem terra cum casa, cum bice de bia et andita
sua, da omnes omines omnique partibus: ad completo ipso constitutum licead me et meis
eredibus inde exire cum omnis nostre causa et ire, ubi boluerimus, et inclita medietate
terra cum casa remittamus ad potestatem suaque risi, vel ad eius eredes; tantum, si infra
ipso costitutum per generationem arrimita fuerit, demus ei medietatem supradicta
62
tradictio de supradicta terra et casa ad tenendum illut, usque dum ipsa pertubatio fuerit,
et si aliquit de causa sua infra ipso constitutum nobis adcommandaberit, faciamus illut
salbum, sicut meruerit, et pro censum de supradicta tradictione dedit modo ei tres auri
tari boni, et usque ipso constitutum per omnis annu demus ei similiter ana tres auri tari
boni; et si taliter etc. Statuta mulcta decem auri solidorum Constantini. Et hunc brebem
scripsi ego alderissi notarius qui interfui.
+ Ego petrus notarius me subscripsi
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
| |