Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1127 » Pag 120 - 121

7.1127
120
121

120
MCXXVII
A. D. 1049
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni guaimari, et Undecimo
anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et octabo anno principatus et ipsorum ducatuum
domni gisulfi eius filii, eximii principis et ducis, mense december, tertia indictione Ego
Iohannes gratia dei abbas monasterii sancte sofie, quod constructum est intus cibes salerno
in rebus domni paldolfi comitis filii vone memorie domni guaimarii principis, ante
subscripti testes per combenientiam, per demandationem ipsius domni paldolfi, pro parte
ipsius monasterii et pro parte mulieris nomine gemme, que fuit uxore domni guaiferi comitis,
tradidit iohanni filio voni de sancto marciano tribus pecie de terris cum arbusta
bitata, quod pars ipsius monasterii et ipsa gemma abet in locum balentinum finibus sarnensis.
Prima pecia per ec finis: de ex omni parte fine ipsius monasterii et ipsius gemme:
a parte occidentis fine bia passi tridecim et medium: a sebtemtrione passi triginta: a
parte orientis passi duodecim et a meridie passi triginta. Secunda pecia per ec finis: de
ex omni parte fine ipsius monasterii et ipsius gemme: a parte meridie passi quadtuordecim
et medium: a parte orientis passi quadraginta trex, et a parte sebtemtrionis passi decem:
121
a parte occidentis abet passi quadraginta sebtem et medium. Tertia pecia per ec finis:
de ex omni parte similiter fine ipsius monasterii et ipsius gemme: a parte orientis
fine bia, passi biginti sebtem: a parte sebtemtrionis passi quinquaginta quadtuor: a parte
occidentis passi sex: a parte meridie inde abet passi quinquaginta quadtuor: tota suprascripta
mensuria mensurata est at iuxto passum ominis. Ec vero suprascripte tribus pecie
te terris per suprascripte finis et mensurie, ut superius legitur, inclitum ego superius dictus
abbas pro parte ipsius monasterii et ipsius gemme per absolutionem ipsius domni paldolfi,
ipsius iohanni tradidit cum omnia infra se abentibus et cum bice de bie sue, tali
ordinem, ut amodo et omni tempore, natos nascentes, at sua et de suis eredibus et ominibus,
quod ibidem midtere voluerit at lavorandum, illut tenere et lavorare, fobee et omnis
nostre utilitatis ibi faciant, ut iuxtum fuerit, et per omnis annum ille et suos eredes
illut pastenare, potare, propaginare et, ubi meruerit, arbores et bites illut ibidem plantarent,
et sic totum illut lavorarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, ut
semper in melius proficiant et non dispereant. Et per omnis annum per tempore de bindemie
faciant ille et suos eredes, nos et partibus ipsius monasterii, et ipsa gemma et illius
eredes scire, ut dirigamus ibidem missum nostrum, et ille et suis eredibus abtis temporibus
illut bindemiaret et at palmentum procuraret, et omnis binum quod inde exierit,
at palmentum inde nos illut damus; illut tollat medietatem, et ipso missum nostrum medietatem,
et ipsa nostra medietatem de ipso binum illut atducant salbum usque at cellarium
ipsius monasterii et ipsius gemme, quod abunt in ipso locum balentinum, et midtant
ipso binum in organea nostra, quod ei ibidem atsignare fecerimus, que per illis fiat
conciata, sicut meruerit sequentes binum, quod ibidem miserint; et dum ibidem steterit
ipso missum per tempore de bindemie pro ipso binum recipiendum, illut nutricarent, sicut
iuxtum fuerit et palmentatica ei deant, sicut consuetudo est per ipso locum, et de quod
ibidem seminatum fuerit, deant ille at ipso missum iuxto terraticum secundum consuetudinem
de ipso locum, et quale tempore ille et suos eredes ipsa tradictio in suprascripto
ordinem tenere noluerint, aut non potuerint, liceat illut et suos eredes inde exire cum
omnis causa sua mobilia, et ipsa tradictio lavorata et cultata remidtant in partibus ipsius
monasterii; et per combenientiam guadia michi ipse iohannes dedit et mediatorem michi
posuit iohannes de locum turricli filius quondam bernardi, et per ipsa guadia etc. Statuta
mulcta triginta auri solidorum Constantini. Quod scripsi ego petrus protonotarius.
+ Ego petrus me subscripsi
+ Ego guisenolfus.
Torna all'inizio