Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.609 » Pag 125 - 128

6.609
125
128

+ In nomine domini dei Salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante
domino nostro Ioannes porfirogenito magno Imperatore anno trigesimo
hoctabo: sed et alexium eius filium porfirogenito magno Imperatore anno
undecimo: die vicesima quarta mensis magii indictione octaba neapoli:
Certum est me urso cognomento rommano filio quondam domini cesarii
rommani et quondam domina landelgrima honesta femina iugalium personarum:
A presenti die promtissima voluntate venundedi et tradidi Vobis domina
maria venerabile abatissa monasterii sanctorum marcellini et petri:
vos autem una cum cuntas congregationes manacharum memorati sancti
et venerabilis vestri monasterii et per vos in ipso sancto vestro monasterio:
Idest integra petia de terra mea que nominatur at salarinum quod
est foris gripta. una cum arboribus et fructoras suas et cum introitas
et anditas seu biis earum et omnibusque eius generaliter et in integro
126
pertinentibus et cum omnia inter se abentibus et possidentibus et coheret
at momorata integra petia de memorata terra que superius vobis et
per vos in ipso sancto vestro monasterio venumdedi cum omnibus eius
pertinentibus ut super legitur de uno capite parte orientis est terra heredes
quondam domina sicelgarda honesta femina qui fuit conius quondam
vone memorie domini iohannis senatoris. sicuti inter se semita exfinat
per qua ibidem ipsum introitum abere debeatis: et in ipso capite parte
orientis est ex parte de campum de terra memorati vestri monasterii: et
de alio capite parte occidentis est terra de domino gregorio rommano
uterino germano meo: ut inter se terminus exfinat. et de uno latere
parte meridie est terra de illi guindactii quommodo inter se terminis exfinat:
et de alio latere parte septentrionis est terra que fuit de illi de
domino lamberto qualiter inter se terminis exfinat etiam dedi et aput vos
remisimus sex chartule exinde continte: que sunt nomminatibe prima vero
ex ipse chartule est deditionis que mibi et at quondam domino cesario
et at memorato domino gregorio et at domino iohanne uterinis germanis
meis exinde fecit: dominum sergium humilis diaconus qui nominatur
rommano sancte sedis neapolitane ecclesie uterino germano nostro:
secunda vero ex ipse chartule est commutationis que fecit memorato domino
iohanne qui nominatur rommano uterino germano meo: at memorato
domino cesario qui nominatur rommano uterino germano nostro: tertia vero
ex ipse chartule est venditionis que michi fecit memorato quondam domino
cesario qui nominatur rommano uterino germano meo: quarta vero
ex ipse chartule est donationis que michi fecit memorato domino cesario
qui nominatur rommano uterino germano meo. quinta namque ex
ipse chartule est notitia mea memorati ursi de portione mea de memorata
terra que michi tetigit da memoratis uterinis germanis meis. hoc
est da memorato domino cesario et da memorato domino gregorio uterinis
germanis meis: ipsa vero sexta chartula est iterum notitia quomodo
portione de memorata terra tetigit at memorato domino cesario uterino
germano meo da me ipso et da memorato domino Hgregorio uterino
germano meo. que insimul aput memorato sancto vestro monasterio
remisi cum omnia que continunt pro vestra posteraque vestras et de memorato
127
sancto et venerabili vestro monasterio defensione seu salbatione
hDe quibus nichil michi exinde aliquod remansit aut reserbabi nec in
aliena cuiusque personas. quod absit commisit aut iam commicto potestatem:
set a presenti die et deinceps a me vobis et per vos in ipso
sancto et venerabili vestro monasterio sit venumdatum et traditum in
vestra posterasque vestras et de memorato vestro monasterio sint potestatem
ad abendum et possidendum illut ibidem usque in sempiternum
et neque a me memorato urso qui nominatur rommano neque a meis
heredibus nec a nobis personas summissas nullo tempore numquam vos
memorata domina maria venerabilis abbatissa memorati monasterii sanctorum
marcellini et petri vos autem una cum cuntas congregationes monacharum
memorati sancti vestri monasterii aut memorato vestro monasterio
vel posteras vestras quod absit abeatis exinde aliquando quocumque
requesitione vel molestia per nullum modum nec per summissas personas
ha nunc et imperpetuis temporibus: insuper omni tempore ego et
heredibus meis vobis vestrasque posteras et ad ipso sancto vestro monasterio
exinde in omnibus antestare et defensare debeamus ab omnes
omines omnique personas: ostendentes vos et posteras vestras et memorato
vestro monasterio memorate sex chartule que aput vos remisi at relegendum
et at fine faciendum ubique necesse fuerint et sic ego et heredibus
meis vobis vestrasque posteras et in ipso sancto vestro monasterio
illut defendere debeamus da omnes omines omnique personas. propter
quod accepi a bobis exinde in presentis in omnem decisione seu deliberatione
idest auri solidos quinquaginta quinque boni de amalfi diricti
et pesanti ana quadtour tari per solidum sicut inter nobis complacuerit
quia ita nobis stetit: Si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis
per quobis modum aut summissa personas tunc compono ego et
heredibus meis vobis vestrasque posteras et at memorato vestro monasterio
auri solidos centum decem bithianteos + et ec chartula ut super
legitur sit firma scripta per manus gregorius curialis per memorata indictione
+ hoc signum + manus memorati ursi rommani quod ego qui
memoratos ab eo rogatus pro eum subscripsi et memoratos solidos traditos
bidi +.
128
+ ego petrus filius domini sergii testi subscripsi et suprascriptos solidos
traditos bidi +
+ Ego ioannes curialis: testis subscripsi et memoratos solidos traditos
vidi +
+ Ego petrus scriniarius: testis subscripsi et memoratos solidos traditos
vidi +
+ Ego gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata
indictione +.
Torna all'inizio