Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.103 » Pag 131 - 133

1.103
131
133

131
+ In nomine domini sexto anno imperii domni leoni et alexandri magni imperatores, mense
martio decima indictione. ideoque ego teodemari, qui sum habitator intus castello ariano filius
quondam inghelprandi, congrua mea voluntate vendidi tibi ermetanci filio cacconis integra
132
sorte illa ex casis seu terris cum parietibus, quibus esse videtur intus salernitana civitate que
fuit quondam lambaiari iudici filio radiperti, quas ipse lambaiari datum habuit quondam gaidenardi
soceri mei filius suus naturalis et mihi pertinet de inghelgarda uxore mea filia ipsius gaidenardi:
in simul et vendidi tibi ipsius ermetanci integra sorte ipsius lambaiari de ipsa molina,
quibus fuerunt in flubio sabbati pertinentes eidem lambaiari ex eo radiperto genitore suo et
quibus fuerunt edificata in eodem flubio extra hanc beneventanam civitatem, ex quibus ipse
lambaiari sorte sua eidem soceri mei datum habuit et mihi ex eadem uxore mea pertinet,
de qua sorte eiusdem lambaiari de ipsa casa et terra cum parietibus de intus salerno et
de ipsa molina de extra hanc beneventanam civitatem de eodem flubio sabbati, qualiter de predicto
radiperto genitore suo ei pertinuit, nec mihi prenominati teodemari, nec cuicumque alteri
homini nullam quodcumque reservavi amplius, preter tantum inde sceptabo quod tibi non vendidi
... de terra et parietibus de ipsa sua exinde sorte de intus salerno ipse lambaiari
datum habuit lambuli ... sorte de ipsis casis et terra cum parietibus
de intus salerno de solo solaria de tectum et teguminibus et de omnia exinde pertinentia cum
omnem ipsius portionem de eadem molina secus eodem sabbati flubio edificata cum aqueducta et
andita sua et cum inferius superiusque suis tibi nominati ermetanci vendidi possidendum. unde
pro hanc eadem mea vinditione presente recepi a te emptore meo finitum pretium unum solidum
constantinum scolicatum et unum deithatum ambo bonos, ea ratio, ut amodo et semper tu nominate
ermetance et heredes tui eadem mea vinditione in integrum, sicut superius legitur, habere
et possidere securo nomine valeatis. unde repromitto ego ipse teodemari, et me meosque
heredes colligo tibi nominati ermetanci et ad tuis heredibus eadem mea vinditione vobis ab omnibus
hominibus antistare et defendere: si non potuerimus, nichil aliut vobis persolvamus, nisi
solummodo ad dei sanctam dei evangelia vobis iurare faciamus dicendo, ut eadem mea vinditione
absque omnem colludium vobis defendere voluissemus et non potuissemus: post datum hoc
sacramentum, reddamus vobis supradictos duos solidos constantinos bonos, sicut superius a te
accepimus; et quod aput vos eadem mea vinditione remeliorata paruerit, sub estimatione pretii
vobis restituamus. nam si ego ipse teodemari aut meos heredes aliquando qualitercumque de
supradicta nostra vinditione tecum eodem ermetanco aut cum tuos heredes qualitercumque causaverimus,
vel eam remobere quesierimus, ante omnia modis omnibus exinde questio nostra adversus
vos vacua sint, et duplum supradictum pretium vobis componamus; verumtamen per nosmedipsos,
si oportuerit, in predicta ratione, vobis ad evangelia iuremus, nam non, ut superius
dictum est, faciamus inde vobis iuraret. et te accone notario taliter scribere rogavi. actum
benevento.
+ ego qui supra teodemari me subscripsi
133
+ ego wiso filio alloni me subscripsi
+ ego eroicus me subscripsi
+ ego rimelgardus filio isengardi teste
+ ego dauferi gastaldus me subscripsi
+ ego ladipertus me subscripsi
+ ego maio notarius me subscripsi
+ ego iohannes filius orseprandi testis
+ ego truppoaldus filius rodenandi teste sum
+ ego iohannes filius benedicti teste subscripsi.
Torna all'inizio