Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1147 » Pag 150 - 151

7.1147
150
151

150
MCXLVII
A. D. 1051
+ In nomine domini tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi
principis, Et duodecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, Et nono anno principatus
et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense Ianuario,
quarta Indictione. Ante me Iohannem Iudicem domnus Iohannes venerabilis abbas monasteriorum
sancte sophie et sancti michaelis archangeli, que constructa sunt intra hanc a
deo conservatam salernitanam civitatem, et pertinent paldulfo filio serenissime recordationis
domni guaimarii eximii principis coniunctus est cum sipha filia quondam stefani,
que fuerat uxor aurimundi presbiteri, et cum griselaita filia eorum, et cum iohanne presbitero
filio quondam iaquinti presbitero maritus ipsius griselaite. Et fecerunt inter se
convenientiam cum idonei homines interfuere de rebus eorum, sicut inferius clarificabitur.
Ipsi sipha, et iohannes, et griselaita dederunt ipsi domno abbati pro parte ipsius monasterii
sanctae sophiae integram terram cum casa eorum, que est intra hanc salernitanam
civitatem super platea que ducit ad rotensem portam, et est propinqua suprascripto
monasterio sanctae sophiae, et est per fines et mensuras iusto pede manus hominis mensuratas:
A parte orientis est finis terra ipsius monasterii sanctae sophiae et pedes viginti
et unus. A parte septemtrionis est finis anditum et pedes nobem. A parte occidentis est
finis via in qua stillicidium ipsius case fluit et pedes viginti et unus. A parte meridiei est
finis terra ipsorum siphae et griselaitae et iohannis et pedes nobem, cum omnibus que
intra ipsam terram cum casa sunt, cunctisque eius pertinentiis, et cum ipso stillicidio et
cum vice de ipsis via et anditu ea ratione ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis
et successorum eius, et partis ipsius monasterii sanctae sophiae, et liceat illum et successores
eius et partem ipsius monasterii de ea facere quod voluerint. Et ipsi sipha, et
griselaita, et iohannes presbiter susceperunt ab ipso domno abbati, dum una cum eo esset
advocatus eius, auri solidos quinquaginta septem in omni deliberatione. Et per ipsam guadiam
obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus
illius: et partem ipsius monasterii integram suprascriptam terram cum casa per iamdictas
fines et mensuras, cum omnibus que intra eam sunt, cunctisque eius pertinentiis et cum
ipso stellicidio, et cum vice de ipsis via et andito ab omnibus hominibus et partibus. Et
tribuerunt ipsi domno abbati licentiam, ut quando ille et successores illius, et pars ipsius
monasterii illam, sicut suprascriptum est, defendere per se voluerint, potestatem habeant,
151
qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de ea ostenderint. Et
si, sicut superius scriptum est, ipsi sipha et griselaita, et iohannes presbiter et illorum
heredes, ipsi domno abbati et successoribus illius, et parti ipsius monasterii sanctae sophiae
non adimpleberint, et suprascripta, vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi
domno abbati et successoribus illius et parti ipsius monasterii sanctae sophiae trecentos
auri solidos constantinianos. Et taliter te romoaldum notarium scrivere precepi.
+ Ego qui supra iohannes Iudex
+ Ego ademari me subscripsi.
+ Ego ademarius notarius me subscripsi.
Torna all'inizio