Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.133 » Pag 315 - 316

10.133
315
316

315
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
eius millesimo hoctuagesimo, mense martio tertia indictione.
Nos Maio filius quondam Maioni et Maria, qui sum uxore
istius Maioni et filia fuit quondam Rainaldi filii quondam Petri,
et Iohannes filius quondam Teofrit avitatori sumus in locum
Aputmontem, vone nostre volunttates ante subscripti testes,
pro amore omnipotenti Deo et salbationis anime nostre offeruimus in
monasterio Sancte Trinitatis, qui situm est in locum Mitiliano Salernitane
finibus, ubi domnus Petrus veneravilem abbas ibidem
preest, omnes rebus nostra stavilem quod nobis Iohanni et Maria
pertinuit in locum Aputmontem ubi Sianum dicitur, in montibus
et in planis et in locum Tavellaria monte et plano et per finibus
et vocabulis et pertinentiis eidem locis qualiter nobis Iohanni et Maria
pertinuit a superscriptis genitoribus et genitricis nostris. inclitum
illut in prephato monasterio offeruimus cum omnibus que intr
ipsis rebus abentibus cuntisque earum pertinentiis et cum vice de vie
sue, ut semper sit in partibus ipsius monasterii faciendi ex eo
quicquit voluerit. simulque ego nomine Iohannes offero et trado
in prephato monasterio omnes alie rebus mea stavilem quod michi
316
pertinuit a predicto genitor et genitricem meam in predicto
locum Aputmontem et in locum Paternum et per finibus et vocabulis
et pertinentiis eidem locis in montibus et in planis et aliis rebus
mea stavilem quod abeo in locum Nucerie ubi a lu Pratum
dicitur et per vocabulis et pertinentiis uius Nucerie monte et plan
vel ubicumque de ipsa rebus mea stavilem inbentus dederit ut diximus,
qualiter michi pertinuit a predicto genitor et genitricem
meam. inclitum illut in dicto monasterio offeruit cum omnibus
que intro ipsis rebus abentibus cuntisque earum pertinentiis et cum
vice de vie sue, ut semper sit in partibus ipsius monasterii faciendi
ex eo quicquit voluerit. et per comvenientiam nos suprascripti
Maio et Maria et Iohannes pro partibus ipsius monasterii
guadiam dedimus Maraldi clericus et monachus eiusdem monasterii
et fidemiuxorem ei posuimus Guisenolfus filius quondam
Guisoni iudici, et per ipsa guadia obligavimus nos et nostris
eredibus ego Maria, presentem suprascripti viro meus in cuius mundium
sum, semper defendere in partibus ipsius monasterii integra
suprascripti nostra tradictio cum vice de vie sue ab omnibus ominibus
omnique partibus: et quando partibus ipsius monasterii per
seipsis illut defendere voluerit, potestatem aveant modis illam defendere
qualiter voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus
quas inde ostendere voluerit. et si sicut superius scriptum nos
et nostris eredibus semper taliter in partibus ipsius eclesie non adimpleverimus
et de omnibus suprascriptis quicquam removere aut contradicere
presumserimus, per ipsam guadiam obligavimus nos
et nostris eredibus componere in partibus ipsius monasterii et cui
ec cartula in manum paruerit quinquaginta auri solidos constantinatos
et suprascripti in partibus ipsius monasterii adimpleamus.
ego Maria ec omnia suprascripta fecit presentem suprascripti Maioni
viro meus in cuius mundium sum. Et taliter scrivere rogavimus
actum Aputmontem te Petrus protonotarius. S.
+ Ego Alferi.
+ Ego Guisenolfus.
Torna all'inizio