|
24
Quum principium huius chartae minime intelligi possit, summarium praebemus:
+ Septimo anno principatus domni Iohannis ………….. mense Iunio, tertia
Indictione. Conventio inter Sergium Calendola et Alfanum de divisione facienda in loco
Albole.
Ita sequitur textus:
Et si forsitans mihi causationes exurte fuerint de castanietum meum de locum albole
quod ibidem est …….. quod ei non donabimus, tunc ipso preceptum salbum aput
nos emittat, et nos illum abeamus, usque dum finem inde faceremus; post finem inde facta
salbum illum aput illum, vel eius heredes emittamus potestatem; si autem cuncta que prelegitur,
mihi meique heredibus non adimpleberit, aut si aliquit exinde contrare vel remobere
quesierit, componere obligavit se et suis heredibus mihi vel ad meis heredibus decem auri
solidos constantinos, et per invitis omnia suprascripta nobis nostrisque heredibus adimplerent:
preter, si per lex cecidere debet, ut sacramenta inde dare, nos ipsa sacramenta et nostris
heredibus demus et persolbamus, et unc brebem scripsi ego alchoin notarius qui interfuit,
ego truppoalt, ego audoaldus et ego roffrit; tunc ego superius dictus iudex, dum
scriptum illu pro taliter religentem et continentem agnobimus, ideo unc exemplum de eos
scribere fecimus. Quod tibi romoaldi notario scribere dictabimus, qui scriptum illum vidisti
et relegisti.
+ Ego qui supra ioannes iudex.
| |