Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.65 » Pag 84 - 85

1.65
84
85

84
+ In nomine domini dei salvatoris Ihesu cristi regnante domnus Ludovvicus imperator augustus
anno deo propitio eius Imperii vicesimo mense sebtembrio secunda indictione. ideoque ego
mulier nomine liuperga, qui fuit uxor quondam radoaldi et filia fuit luperissi qui vestem sancte
religionis sum induta, dum congruum mihi fuit vindere ipsa quartam pars, que mihi pertinet de
ipse case et terram intus nobam salernitanam civitatem per ipsum meum morgincapud, qui a suprascripto
vir meus in die coniunctionis nostre iuxta legem traditum habuit, qui est iuxta platea
ipsa a super sancto benedictum, tunc fecit notitiam alfani subdiacono et romoaldi filii mei
qui legibus mihi succedere debunt, et odelgisi diacono uterino fratri meo qui pariter mecum esset
consentiens ad perficiendum vinditione istam, et pariter perreximus ante presentiam sichardi
et benedicti gastaldii et iudici, cui nostra ex hoc vindendum diffamavimus esset volumtatem,
et ab ipsis iuxta legem sumus diligenter inquisiti ne aliquid violentiam ex eo vindendum a quecumque
hominem pateremus; quibus ego professa fuit, ut nonnisi congrua nostra esset volumtatem
hoc vindendum, et prefati filii et mundoald mei cum ipso germanum meum sic mihi consenties
esset dixerunt. et post ista inquisitio et nostra clarificationem, suprascripti iudicibus nobis
largietatem tribuerunt ad binditionem istam perficiendum. et quo factum, ego suprascripta
liuperga una cum iamdicti filii mei et suprascripto germanum meum mihi consentientes benundedimus
tibi waimari filio domni waiferii principi in persona suprascripti domno waiferii
genitori tuo, ut dictum est, integram quartam pars, qui per ipso meum morgincapud mihi pertinentes
fuit de ipse duo case et terram in qua edificate sunt et cum curte sua in suprascripto loco
iuxta ipsa platea a supra sancto benedicto, que fuit ipsius viri mei; habentes fines, de uno latere
fine casa radechis et wiselgise, qui fuit uxor maioni filio talarici, cum propio pariete suo, sicut
gutta inde cecidentem est; de superna pars fine casa polcari sepcola et fine ipso andito eius
et andito, qui fuit iohanni de gemmuso ad casa sua et inde cum proprie pariete suo, sicut gutta
cecidentem est; de alie duo vero partis, idest de uno latere et uno capite fine platee et inde cum
85
proprii parietibus suis, ut dictum est, ex omni pars hec vinditio muro proprium inde pertinentem
circumdat cum guttali sui. infra suprascripte finis tam de ipse case, qualiter nunc sunt edificate,
tam de terram ipsam que infra hec finis sunt vel de ipsis parietibus cum inferius superiusque
suis et cum anditum suum quartam pars exinde tibi benundedimus, unde nullam de ipsa
quartam portionem nobis aut alicui homini portionem reserbabimus, nisi tibi illos benundedimus.
unde in presentem recepit a te suprascripto waimario finitum pretium viginti et octo boni
trimissi ex monetis domni arechis, finitum est eam rationem, ut amodo et semper suprascriptam
nostram vinditionem vos et vestris heredibus habere et possidere valeatis; de quibus nos vinditori
repromittimus, et nostris heredibus obligamus suprascripti domni waiferii etad eius heredibus suprascriptam
nostram vinditionem nos vobis ab omnibus hominibus inantestare et defendere promittimus.
quid si menime potuerimus, aut si forsitan nos ipsis per quolibet ingenium retornare quesierimus,
questio nostra omnino bacuo sint et duplum suprascripto pretium, quod accepimus vobis
componere promittimus; et insuper quod suprascripta vinditio apud vos fuerit remelioratum
factum ibi edificium, sub estimationem pretiis vobis restituamus, et de colludio iuxta legem vobis
satisfaciamus cum parentibus nostris, et anc cartula vinditionis in suprascriptam rationem te
totonem notarium ut scribere rogavi. acto salerno mense et indictione suprascripta feliciter.
+ ego qui supra alfano subdiacono me subscripsi
+ ego qui supra romoaldo me subscripsi
+ ego qui supra odelchis diaconus me subscripsi
+ ego qui supra sichardus me subscripsi
+ ego qui supra benedictus
+ ego radolfus filius leoni teste
+ ego cusso sculdais teste
+ ego cakco
+ ego maio filio borre me teste
+ ego rodegari filio borre teste.
Torna all'inizio