|
134
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis
memse apreli, tertiadecima indictione. Ante me petrum iudicem iohannes qui vocatur markesanus
filius quondam mansonis atrianensis, coniunctus est cum iohanne qui dicitur sirrentinus
filius quondam ursi atrianensis, et ipse iohannes markesanus clarificavit se habere terram cum
vinea et terra vacua uno teniente foris hanc salernitanam cibitate in loco beteri, quam dixit
esse per fines et mensuras, iusto passu hominis mensurata. A parte occidentis finis via qua
itur ad plaiam maris de ipso loco beteri, mensurati passi triginta: a parte meridiei finis
aliorum: a parte orientis finis altera terra cum vinea ipsius iohannis sirrentini, et passi viginti:
a parte septemtrionis similiter finis aliorum, et per longitudinem ab ipsa terra cum vinea
ipsius iohannis sirrentini usque in ipsam viam; et sicut ipsi iohanni markesano congruum
fuit sua voluntate, per combenientiam per hanc cartulam venumdedit ipsi iohanni sirrentino, pro
parte leoni amalfitani filio quondam liguri de lupo de quinque partibus integram unam partem
de integram suprascriptam terram cum vinea et terra vacua uno teniente per suprascriptas
fines et mensuras, cum omnibus intro habentibus, omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de
ipsa via, ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius leoni amalfitani, qui est gener ipsius iohanni
sirrentini et de eius heredibus: et liceat ipsum leonem et eius heredes de eo facere quod
voluerint. et propter confirmationem uius venditionis, ipse iohannes markesanus suscepit ab
ipso iohanne sirrentino pro parte ipsius leonis statutum pretium auri tarenos viginti et nobem
in omni deliberatione; et per combenientiam ipse iohannes markesanus guadiam ipsi iohanni
sirrentino pro parte ipsius leonis dedit, et fideiussorem ei pro illius parte posuit iohannem, qui
dicitur ingeniusus, filius quondam lupeni atrianensis; et per ipsam guadiam obligavit se et suos
heredes semper defendere ipsi leonis amalfitani et illius heredibus integram suprascriptam venditionem
ab omnibus hominibus et partibus. et ipse iohannes markesanus tribuit predicto iohanni
135
sirrentino licentiam, ut quando ipse leo et suos heredes voluerint, potestatem abeant suprascriptam
venditionem per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint; et si, sicut superius scriptum est, ipse iohannes markesanus et
suos heredes ipsi leoni et eius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam
remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se ipse iohannes
markesanus et suos heredes componere ipsi leoni et illius heredibus triginta auri solidos constantinos,
et sicut superius scriptum est adimplere. Verumtamen ne nocead illud quod supra
inter virgulos scriptum est quia legitur: de quinque partibus integram unam partem de. Reliquas
vero quattuor partes de suprascripta terra per suprascriptas fines et mensuras dixerunt
esse pertinente aliorum. Et taliter te iohannem notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
| |