Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.84 » Pag 209 - 210

10.84
209
210

209
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
eius millesimo septuagesimo hoctabo et tricesimo sexto anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
maio quintadecima indictione. Ego Mirandus filius quondam
Iohanni Gualperti, bona mea volunttate ante Petrum iudicem
venundedit tivi Iohanni filio quondam Machenolfi unam peciam
de terra mea cum abellaneto quod aveo in finibus Nucerie ubi Floccanum
et Propivadussu dicitur, qui est per ec fines et mensuras
iusto passu ominis mensuratas: da parte sebtentrionis passus
octo; a parte orientis passus triginta duo; a parte meridiei
passus quinque et a parte occidentis passus alii triginta duo.
predicta pecia de terra per iamdictas fines et mensuras
tota et integra illam tivi iamdicto Iohanni venundedit cum omnibus
que intra eam sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice
de vie sue, ut semper sit in potestati tue et de tui eredes faciendi
ex eo quicquit volueritis; et probter confirmationem uius vendictionis
sussepi a te nominato Iohannis auri tari voni decem et septem
in omni deliverationem et per comvenientiam ego Mirandus
guadiam tivi Iohanni dedit et fidemiuxorem tivi posuit me ipsum
et per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus semper defendere
tivi tuique eredibus integra superscripta nostra vendictio
sicut suprascriptum est per iamdictas finis et mensuras sicut
suprascriptum est cum vice de vie sue da partibus uxoris mee et
ab omnibus ominibus omnique partibus. et quando volueritis tu et
tui eredes potestatem aveatis modis illam defendere sicut bultis,
cum omnibus moniminibus et rationibus quas inde ostendere volueritis;
et si sicut superius scriptum est semper taliter illut tivi tuique
eredibus non adimpleverimus et de omnibus suprascriptis quicquam
removere aut contradicere presumserimus per quemlivet
210
modum, per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus componere
tivi tuique eredibus et cui ec cartula in manum paruerit triginta
auri solidos constantinatos et suprascripta vobis adimpleamus.
Quam Petrus protonotarius scrivere rogavimus. Actum uius Nucerie. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex.
Torna all'inizio