|
92
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi Anno septimo decimo ducatus domni
Sergii Gloriosi ducis, die vicesima mensis martii, indictione octaba infrascripta. Certum est
me gregorium divina gratia episcopum sedis sanctae stavianae A presenti die promptissima
voluntate dedimus atque in presenti tradidimus tibi domno mirandi iudici filio doferi de
nuceria, Hoc est ad laborandum et detinendum inclitam unam petiam nostram de terra,
que arbustum esse videtur, pertinente de suprascripta sancta nostra ecclesia positam vero
in loco, qui vocatur angre et dicitur casa amabile pertinentia nucerie, simul et cum bice
de via sua et cum omnibus sibi habentibus et pertinentibus coherente sibi: ab oriente
cum fine de suprascripta sancta nostra ecclesia, quam tu ad laborandum retines, unde
omni annuo dare debeatis nobis tarenos nobem, et habet ibidem passos octuaginta duo:
A parte meridie cum terra heredum sandi et terra heredes petri castaldi, et habet ibidem
passos octuaginta nobem: Ab occidente cum via et de aliis que ad fines sunt, et
habet ibi passos octuaginta octo: Et a septemtrione item cum via, et habet ibi passos octuaginta
sex; toti vero suprascripti passi sunt mensurati ad passum sanctae stavianae ecclesiae,
Ita ut suprascripta inclita petia de terra que arbustum esse videtur, qualiter superius
tibi suprascripto domno mirando iudici dedimus et tradidimus, ut superius legitur, In eo
tamen tenore, quatenus tu et tui heredes integram illam bene et diligenter vitigiare et
arbustare et fructare debeatis, atque ad meliorem cultum perducere debeatis, et per omnes
fines eius claudere et defendere debeatis, omnia ad vestra expensa vestroque labore laborare
et restaurare cum omni vestro expenso, ut pareat semper bonum laboratum ante
bonos homines. Et omnia que ibi dominus deus dederit in quolibet seminato, seu vinum
et fructora, in tua tuisque heredibus sint potestate, faciendum exinde omnia que volueritis,
et nullam partem tibi tuisque heredibus exinde queramus, aut tollamus per nullum
modum im perpetuum. Tantummodo omni tempore tu et tui heredes omni anno dare et
adducere debeatis nobis nostrisque posteris et ad suprascripta sancta nostra ecclesia in
die festivitatis sanctae mariae de mense agusto, idest auri tares decem boni pesanti negotiantili
boni in capu, sine detinentia et absque omni nostra amaricatione vel damnietate.
Ita ut integra suprascripta petia de terra que arbustum esse videtur, non habeatis licentiam
aut potestatem vos aut vestri heredes dare, aut subiugare, vel offerire ad qualemcumque
93
personam vel loca, cum scriptis aut absque scriptis, nec per nullum modum; et
tu et heredes tui licentiam habeatis ibi ponere laboratores absque ordine scripto sine omni
nostra contrarietate, et semper tu et tui heredes licentiam habeatis facere in suprascripta
terra redita ad habitandum pro utilitate vestra et nostra. Et non habeamus licentiam nos
aut posteriores nostri te vel tuos heredes foras eicere de suprascripta terra per nullum
modum, tu et tui heredes dantes et persolventes nobis nostrisque posteris et ad suprascripta
sancta nostra ecclesia omni annuo in iamdicta festivitate sanctae mariae suprascripti
auri tares decem boni, qualiter superius legitur. Quod si aliter provenerit de his omnibus
suprascriptis, tunc componimus nos, seu posteri nostri, tibi tuisque heredibus auri
solidos sexaginta bytianteos. Et hec chartula sit firma im perpetuum. Scripta per manus
petri clerici et notarii ac primarii per suprascriptam indictionem octabam.
+ GREGORIUS EPISCOPUS SUBSCRIPSI
+ Gregorius archipresbiter testis sum
+ leo presbiter testis sum.
| |