Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.490 » Pag 43 - 45

3.490
43
45

43
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et septimo anno
domni guaimari filio eius gloriosi principibus, mense nobember nona indictione. Ideoque ego
mulier nomine daufa que fuit uxor landoni clerici filii leoni, clarefacio, quoniam mihi est
44
pertinentem abere quartam partem in omne rebus et causa que fuit predicti landoni clerici
qui fuit viro meus, per meum scriptum morgincap mihi emissum secundum legem et consuetudinem
langobardorum a predicto lando clerico viro meus alio die nostre copulationis, et
congruum est mihi iamdicte daufe inclita ipsa mea quarta de rebus stabile, quod ego legibus
tollere deveo de rebus que fuit predicti viri mei, eam donare aloare filia mea que est
uxore magenandi generi meo. et, ud pleniter illut perficere possamus, ante presentia leoni iudici
feci exinde notitia falconi germanus meus et iohanni filiastro meus filio predicti landoni
clerici, in quorum mundium me subiacere palamfacio: illi talia audientes consentientes mihi
inde fuerunt talia perficiendum. Et Ideo ego iamdicta daufa, sicut mihi congruum est mea
bolumtatem, per anc cartulam ante ipsum iudes et supscripti idoneis ominibus per consensum
et bolumtatem predicti falconi et iohanni unanimiter parique consensum donabi adque
ad semper abendum confirmavi vobis iamdictis aloare et magenandi inclita ipsa quarta mea
de omnis rebus stabile, quod ego legibus tollere et abere deveo per ipsum meum morgincap
de rebus que fuit predicti viri meo, dam de rebus illa de locum nuceria, quam et per alia
singula loca, ubique exinde inventus dederit, inclita ipsa mea quarta de iamdicta rebus stavile
vobis iamdicte filie mee et predicto magenandi viri tui donavi cum omnia intro se abentibus
et suis pertinentiis et cum vice de vie et andita sua, ad securiter firmiter amodo et semper
vos iamdicti viri et uxori et vestris eredibus illut avendum, possidendum, dominandum, omnia
exinde faciendum quod volueritis. Unde pro confirmandam et staviliscendam supradicta nostra
donationem, a presentis iusta legem launegilt a bos inde recepi camiso unum in omnis deliverationem,
sicut inter nos combenit. de qua per bona combenientia ego supradicta daufa una cum
predicto iohanne filiastro meus guadia vobis iamdictis aloare et magenandi dedimus et mediatorem
vobis posuimus iohannes filius leoni; et per ipsa guadia obligavimus nos et nostris
eredibus amodo et semper antistandum et defensandum vobis vestrisque eredibus inclita supradicta
nostra donationem da omnis omines omnique partibus. et si taliter illut vobis defensare
non potuerimus, tunc, sicut in lex langobardorum de donum et lunegilt continent, ita
nos et nostris eredibus adimpleamus et persolbamus vobis vestrisque eredibus iustitia. et si
taliter omnia suprascripta vobis non adimpleverimus et aliquit, de quod superius legitur, removere
aut contrare quesierimus, aut si quodcumque causationes inde vobis preposuerimus,
componere obligavimus nos supradicti daufa et iohannes et nostris heredibus vobis vestrisque
eredibus triginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta vobis adimpleamus, et questio
et causatio nostra sit exinde tacita et bacua. et, quando vos vel vestris eredibus de supradicta
nostra donationem per bos ipsis bolueritis esse auctores, potestate abeatis vice nostra
in omnibus inde causare et finem facere, qualiter volueritis, cum quale monimen et rationem
45
inde avere potueritis; nam, quando nos inde auctores quesieritis abere, nos autem et nostris
eredibus omnia vobis adimpleamus, sicut superius legitur: tantum amodo et diebus vite
meaque daufe, supradicta quarta mea ad mea illut reservabi potestatem ad frudium nomine,
et post meumque daufe obitum, ipsa mea quarta perveniat ad potestate vestra et de vestris
eredibus, ad faciendum quod volueritis, sicut supra legitur. et taliter te maraldus notarius
scribere rogabimus. actum nuceria.
+ ego qui supra leo
+ ego petrus clericus et notarius me subscripsi
+ ego leo
Torna all'inizio